| aestate vel autumno 46 Romae vel in Tusculano(?) | |
| M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F. | |
| Quamquam ipsa consolatio litterarum tuarum mihi gratis- | 5.13.1.1 |
| sima est (declarat enim summam benevolentiam coniunctam | |
| pari prudentia), tamen illum fructum ex iis litteris vel | |
| maximum cepi, quod te praeclare res humanas contemnentem | |
| et optime contra fortunam paratum armatumque cognovi; | 5 |
| quam quidem laudem sapientiae statuo esse maximam, non | |
| aliunde pendere nec extrinsecus aut bene aut male vivendi | |
| suspensas habere rationes. quae cogitatio, cum mihi non | 2.1 |
| omnino excidisset (etenim penitus insederat), vi tamen | |
| tempestatum et concursu calamitatum erat aliquantum | |
| labefactata atque convulsa; cui te opitulari et video et id | |
| fecisse etiam proximis litteris multumque profecisse sentio. | 5 |
| itaque hoc saepius dicendum tibique non significandum | |
| solum sed etiam declarandum arbitror, nihil mihi esse | |
| potuisse tuis litteris gratius. | |
| Ad consolandum autem cum illa valent quae eleganter | 3.1 |
| copioseque collegisti tum nihil plus quam quod firmitudinem | |
| gravitatemque animi tui perspexi; quam non imitari turpis- | |
| simum existimo. itaque hoc etiam fortiorem me puto quam | |
| te ipsum, praeceptorem fortitudinis, quod tu mihi videris | 5 |
| spem non nullam habere haec aliquando futura meliora; | |
| casus enim gladiatorii similitudinesque eae, tum rationes in | |
| ea disputatione a te collectae vetabant me rei publicae penitus | |
| diffidere. itaque alterum minus mirum, fortiorem te esse cum | |
| aliquid speres; alterum mirum, spe ulla teneri. quid est enim | 10 |
| non ita adfectum ut id non deletum exstinctumque esse | |
| fateare? circumspice omnia membra rei publicae, quae | |
| notissima sunt tibi; nullum reperies profecto quod non | |
| fractum debilitatumve sit. quae persequerer si aut melius ea | |
| viderem quam tu vides aut commemorare possem sine | 15 |
| dolore, quamquam tuis monitis praeceptisque omnis est | |
| abiciendus dolor. | |
| Ergo et domestica feremus ut censes et publica paulo | 4.1 |
| etiam fortius fortasse quam tu ipse qui praecipis. te enim | |
| aliqua spes consolatur, ut scribis, nos erimus etiam in | |
| omnium desperatione fortes, ut tu tamen idem et hortaris et | |
| praecipis. das enim mihi iucundas recordationes conscientiae | 5 |
| nostrae rerumque earum quas te in primis auctore gessimus. | |
| praestitimus enim patriae non minus certe quam debuimus, | |
| plus profecto quam est ab animo cuiusquam aut consilio | |
| hominis postulatum. | |
| Ignosces mihi de me ipso aliquid praedicanti; quarum | 5.1 |
| enim tu rerum cogitatione nos levari aegritudine voluisti | |
| earum etiam commemoratione lenimur. itaque, ut mones, | |
| quantum potero, me ab omnibus molestiis et angoribus | |
| abducam transferamque animum ad ea quibus secundae res | 5 |
| ornantur, adversae adiuvantur, tecumque et ero tantum | |
| quantum patietur utriusque aetas et valetudo, et, si esse una | |
| minus poterimus quam volemus, animorum tamen con- | |
| iunctione iisdemque studiis ita fruemur ut numquam non una | |
| esse videamur. | 10 |