| c. vii Id. Mai. 45 Romae | |
| L. LUCCEIUS Q. F. S. D. M. TULLIO M. F. | |
| S. v. b. e. v. sicut soleo, paululo tamen etiam deterius quam | 5.14.1.1 |
| soleo. | |
| Te requisivi saepius ut viderem. Romae quia postea non | |
| fuisti quam discesseras miratus sum, quod item nunc miror. | |
| non habeo certum quae te res hinc maxime retrahat. si | 5 |
| solitudine delectare, cum scribas et aliquid agas eorum | |
| quorum consuesti, gaudeo neque reprehendo tuum con- | |
| silium. nam nihil isto potest esse iucundius non modo miseris | |
| his temporibus et luctuosis sed etiam tranquillis et optatis, | |
| praesertim vel animo defatigato tuo, qui nunc requiem | 10 |
| quaerat ex magnis occupationibus, vel erudito, qui semper | |
| aliquid ex se promat quod alios delectet, ipsum laudibus | |
| illustret. | |
| Sin autem, sicut <ante quam> hinc discesseras, lacrimis ac | 2.1 |
| tristitiae te tradidisti, doleo quia doles et angere, non possum | |
| te non, si concedis quod sentimus ut liberius dicamus, | |
| accusare. quid enim? tu solus aperta non videbis, qui propter | |
| acumen occultissima perspicis? tu non intelleges te querelis | 5 |
| cottidianis nihil proficere? non intelleges duplicari sol- | |
| licitudines quas elevare tua te prudentia postulat? | |
| Quod si non possumus aliquid proficere suadendo, gratia | 3.1 |
| contendimus et rogando, si quid nostra causa vis, ut istis te | |
| molestiis laxes et ad convictum nostrum redeas <atque> ad | |
| consuetudinem vel nostram communem vel tuam solius ac | |
| propriam. cupio non obtundere te, si non delectare nostro | 5 |
| studio, cupio deterrere ne permaneas in incepto. †cum† duae | |
| res istae contrariae me conturbant, ex quibus aut in altera | |
| mihi velim, si potes, obtemperes aut in altera non offendas. | |
| Vale. |