| Asturae | |
| M. CICERO S. D. L. LUCCEIO Q. F. | |
| Omnis amor tuus ex omnibus partibus se ostendit in iis | 5.15.1.1 |
| litteris quas a te proxime accepi, non ille quidem mihi ignotus | |
| sed tamen gratus et optatus; dicerem 'iucundus' nisi id | |
| verbum in omne tempus perdidissem, neque ob eam unam | |
| causam quam tu suspicaris et in qua me lenissimis et | 5 |
| amantissimis verbis utens re graviter accusas, sed quod illius | |
| tanti vulneris quae remedia esse debebant ea nulla sunt. quid | 2.1 |
| enim? ad amicosne confugiam? quam multi sunt? habuimus | |
| enim fere communis; quorum alii occiderunt, alii nescio quo | |
| pacto obduruerunt. tecum vivere possem equidem et maxime | |
| vellem. vetustas, amor, consuetudo, studia paria—quod | 5 |
| vinclum, quaeso, deest nostrae coniunctioni? possumusne | |
| igitur esse una? nec mehercule intellego quid impediat; sed | |
| certe adhuc non fuimus, cum essemus vicini in Tusculano, in | |
| Puteolano. nam quid dicam in urbe, in qua, cum forum | |
| commune sit, vicinitas non requiritur? | 10 |
| Sed casu nescio quo in ea tempora nostra aetas incidit ut, | 3.1 |
| cum maxime florere nos oporteret, tum vivere etiam puderet. | |
| quod enim esse poterat mihi perfugium spoliato et domesticis | |
| et forensibus ornamentis atque solaciis? litterae, credo. | |
| quibus utor adsidue; quid enim aliud facere possum? sed | 5 |
| nescio quo modo ipsae illae excludere me a portu et perfugio | |
| videntur et quasi exprobrare quod in ea vita maneam in qua | |
| nihil insit nisi propagatio miserrimi temporis. | |
| Hic tu me abesse urbe miraris, in qua domus nihil delec- | 4.1 |
| tare possit, summum sit odium temporum, hominum, fori, | |
| curiae? itaque sic litteris utor, in quibus consumo omne tem- | |
| pus, non ut ab iis medicinam perpetuam sed ut exiguam obli- | |
| vionem doloris petam. quod si id egissemus ego atque tu quod | 5.1 |
| ne in mentem quidem nobis veniebat propter cottidianos | |
| metus <et> omne tempus una fuissemus, neque me valetudo | |
| tua offenderet neque te maeror meus. quod, quantum fieri | |
| poterit, consequamur. quid enim est utrique nostrum aptius? | 5 |
| propediem te igitur videbo. |