| aestate vel autumno(?) 46 | |
| M. CICERO S. D. TITIO | |
| Etsi unus ex omnibus minime sum ad te consolandum | 5.16.1.1 |
| accommodatus, quod tantum ex tuis molestiis cepi doloris ut | |
| consolatione ipse egerem, tamen, cum longius a summi luctus | |
| acerbitate meus abesset dolor quam tuus, statui nostrae | |
| necessitudinis esse meaeque in te benevolentiae non tacere | 5 |
| tanto in tuo maerore tam diu sed adhibere aliquam modicam | |
| consolationem, quae levare dolorem tuum posset si minus | |
| sanare potuisset. | |
| Est autem consolatio pervulgata quidem illa maxime, | 2.1 |
| quam semper in ore atque in animo habere debemus, | |
| homines nos ut esse meminerimus, ea lege natos ut omnibus | |
| telis fortunae proposita sit vita nostra, neque esse recusan- | |
| dum quo minus ea qua nati sumus condicione vivamus, neve | 5 |
| tam graviter eos casus feramus quos nullo consilio vitare | |
| possimus eventisque aliorum memoria repetendis nihil | |
| accidisse novi nobis cogitemus. <sed> neque hae neque ceterae | 3.1 |
| consolationes quae sunt a sapientissimis viris usurpatae | |
| memoriaeque litteris proditae tantum videntur proficere | |
| debere quantum status ipse nostrae civitatis et haec per<tur>- | |
| batio temporum perditorum, cum beatissimi sint qui liberos | 5 |
| non susceperunt, minus autem miseri qui his temporibus | |
| amiserunt quam si eosdem bona aut denique aliqua re | |
| publica perdidissent. | |
| Quod si tuum te desiderium movet aut si tuarum rerum | 4.1 |
| cogitatione maeres, non facile exhauriri tibi istum dolorem | |
| posse universum puto; sin illa te res cruciat quae magis | |
| amoris est, ut eorum qui occiderunt miserias lugeas, ut ea | |
| non dicam quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse | 5 |
| in morte, ex qua si resideat sensus immortalitas illa potius | |
| quam mors ducenda sit, sin sit amissus nulla videri miseria | |
| debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans con- | |
| firmare possum, ea misceri, parari, impendere rei publicae | |
| quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse | 10 |
| videatur. quid est enim iam non modo pudori, probitati, | |
| virtuti, rectis studiis, bonis artibus sed omnino libertati ac | |
| saluti loci? non mehercule quemquam audivi hoc gravissimo | |
| et pestilentissimo anno adulescentulum aut puerum mortuum | |
| qui mihi non a dis immortalibus ereptus ex his miseriis atque | 15 |
| ex iniquissima condicione vitae videretur. | |
| Qua re, si tibi unum hoc detrahi potest, ne quid iis quos | 5.1 |
| amasti mali putes contigisse, permultum erit ex maerore tuo | |
| deminutum. relinquetur enim simplex illa iam cura doloris | |
| tui, quae non cum illis communicabitur sed ad te ipsum | |
| proprie referetur; in qua non est iam gravitatis et sapientiae | 5 |
| tuae, quam tu a puero praestitisti, ferre immoderatius casum | |
| incommodorum tuorum, qui sit ab eorum quos dilexeris | |
| miseria maloque seiunctus. etenim eum semper te et privatis in | |
| rebus et publicis praestitisti tuenda tibi ut sit gravitas et | |
| constantiae serviendum. nam quod adlatura est ipsa | 10 |
| diuturnitas, quae maximos luctus vetustate tollit, id nos | |
| praecipere consilio prudentiaque debemus. etenim si nulla | 6.1 |
| fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo quae | |
| non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est | |
| dies adlatura, id consilio ante ferre debemus neque exspectare | |
| temporis medicinam, quam repraesentare ratione possimus. | 5 |
| His ego litteris si quid profecissem existimabam optandum | |
| quiddam me esse adsecutum; sin minus forte valuissent, | |
| officio tamen esse functum viri benevolentissimi atque | |
| amicissimi. quem me tibi et fuisse semper existimes velim et | |
| futurum esse confidas. | 10 |