| an.(?) 56 Romae | |
| M. CICERO S. D. P. SITTIO P. F. | |
| Non oblivione amicitiae nostrae neque intermissione con- | 5.17.1.1 |
| suetudinis meae superioribus temporibus ad te nullas litteras | |
| misi, sed quod priora tempora in ruinis rei publicae nostrisque | |
| iacuerunt, posteriora autem me a scribendo tuis iniustissimis | |
| atque acerbissimis incommodis retardarunt. cum vero et | 5 |
| intervallum iam satis longum fuisset et tuam virtutem | |
| animique magnitudinem diligentius essem mecum recordatus, | |
| non putavi esse alienum institutis meis haec ad te scribere. | |
| Ego te, P. Sitti, et primis temporibus illis quibus in invidiam | 2.1 |
| absens et in crimen vocabare defendi et, cum in tui fami- | |
| liarissimi iudicio ac periculo tuum crimen coniungeretur, | |
| ut potui accuratissime te tuamque causam tutatus sum et | |
| proxime recenti adventu meo, cum rem aliter institutam | 5 |
| offendissem ac mihi placuisset si adfuissem, tamen nulla re | |
| saluti tuae defui; cumque eo tempore invidia annonae, inimici | |
| non solum tui verum etiam amicorum tuorum, iniquitas totius | |
| iudici multaque alia rei publicae vitia plus quam causa ipsa | |
| veritasque valuissent, Publio tuo neque opera neque consilio | 10 |
| neque labore neque gratia neque testimonio defui. | |
| Quam ob rem omnibus officiis amicitiae diligenter a me | 3.1 |
| sancteque servatis ne hoc quidem praetermittendum esse | |
| duxi, te ut hortarer rogaremque ut et hominem te et virum | |
| esse meminisses, id est, ut et communem incertumque casum, | |
| quem neque vitare quisquam nostrum nec praestare ullo | 5 |
| pacto potest, sapienter ferres et dolori fortiter ac fortunae | |
| resisteres cogitaresque et in nostra civitate et in ceteris quae | |
| rerum potitae sunt multis fortissimis atque optimis viris | |
| iniustis iudiciis talis casus incidisse. illud utinam ne ve<re> | |
| scriberem, ea te re publica carere in qua neminem prudentem | 10 |
| hominem res ulla delectet! | |
| De tuo autem filio vereor ne, si nihil ad te scripserim, | 4.1 |
| debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin | |
| autem omnia quae sentio perscripserim, ne refricem meis | |
| litteris desiderium ac dolorem tuum. sed tamen prudentissime | |
| facies si illius pietatem, virtutem, industriam, ubicumque eris, | 5 |
| tuam esse, tecum esse duces. nec enim minus nostra sunt quae | |
| animo complectimur quam quae oculis intuemur. quam ob | 5.1 |
| rem et illius eximia virtus summusque in te amor magnae | |
| tibi consolationi debet esse et nos ceterique qui te non ex | |
| fortuna sed ex virtute tua pendimus semperque pendemus et | |
| maxime animi tui conscientia, cum tibi nihil merito accidisse | 5 |
| reputabis et illud adiunges, homines sapientis turpitudine, | |
| non casu, et delicto suo, non aliorum iniuria, commoveri. | |
| Ego et memoria nostrae veteris amicitiae et virtute atque | |
| observantia fili tui monitus nullo loco deero neque ad con- | |
| solandam neque ad levandam fortunam tuam. tu si quid ad | 10 |
| me forte scripseris, perficiam ne te frustra scripsisse arbitrere. |