| post fin. Mart. 52 Romae(?) | |
| M. CICERO S. D. T. FADIO | |
| Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, | 5.18.1.1 |
| propterea quod nullam rem gravius iam diu tuli quam | |
| incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor | |
| solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro te colligas | |
| virumque praebeas et qua condicione omnes homines et | 5 |
| quibus temporibus no<s> nati simus cogites. plus tibi virtus | |
| tua dedit quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es | |
| quod non multi homines novi, amisisti quae plurimi homines | |
| nobilissimi. ea denique videtur condicio impendere legum, | |
| iudiciorum, temporum ut optime actum cum eo videatur | 10 |
| esse qui quam levissima poena ab hac re publica discesserit. | |
| tu vero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque | 2.1 |
| necessitudine et benevolentia tecum coniunctissimos, quique | |
| magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus | |
| tuis vivendi, et cuius unum sit iudicium ex tam multis quod | |
| reprehendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae | 5 |
| alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis | |
| debes istam molestiam quam lenissime ferre. meus animus | |
| erit in te liberosque tuos semper quem tu esse vis et qui esse | |
| debet. |