| c. iii Kal. Mai. 49 in Cumano | |
| CICERO RUFO | |
| Etsi mihi numquam dubium fuit quin tibi essem carissimus, | 5.19.1.1 |
| tamen cottidie magis id perspicio exstatque id quod mihi | |
| ostenderas quibusdam litteris, hoc te studiosiorem in me | |
| colendo fore quam in provincia fuisses (etsi meo iudicio nihil | |
| ad tuum provinciale officium addi potest) quo liberius | 5 |
| iudicium esse posset tuum. itaque me et superiores litterae | |
| tuae admodum delectaverunt, quibus et exspectatum meum | |
| adventum abs te amanter videbam et, cum aliter res | |
| cecidisset ac putasses, te meo consilio magno opere esse | |
| laetatum, et ex his proximis litteris magnum cepi fructum et | 10 |
| iudici et offici tui: iudici, quod intellego te, id quod omnes | |
| fortes ac boni viri facere debent, nihil putare utile esse nisi | |
| quod rectum honestumque sit; offici, quod te mecum, | |
| quodcumque cepissem consili, polliceris fore, quo neque | |
| mihi gratius neque, ut ego arbitror, tibi honestius esse | 15 |
| quicquam potest. | |
| Mihi consilium captum iam diu est. de quo ad te non quo | 2.1 |
| celandus esses nihil scripsi antea sed quia communicatio | |
| consili tali tempore quasi quaedam admonitio videtur esse | |
| offici, vel potius efflagitatio ad coeundam societatem vel | |
| periculi vel laboris. cum vero ea tua sit voluntas, humanitas, | 5 |
| benevolentia erga me, libenter amplector talem animum, | |
| sed ita (non enim dimittam pudorem in rogando meum): | |
| si feceris id quod ostendis, magnam habebo gratiam; si non | |
| feceris, ignoscam et alterum timori, alterum mihi te negare | |
| non potuisse arbitrabor. est enim res profecto maxima. quid | 10 |
| rectum sit apparet; quid expediat obscurum est, ita tamen | |
| ut, si nos ii sumus qui esse debemus, id est studio digni ac | |
| litteris nostris, dubitare non possimus quin ea maxime | |
| conducant quae sunt rectissima. | |
| Qua <r>e tu, si simul placebit, statim ad me venies; sin | 15 |
| idem placebit atque eodem, nec continuo poterit, omnia | |
| tibi ut nota sint faciam. quicquid statueris, te mihi amicum, | |
| sin id quod opto, etiam amicissimum iudicabo. |