| paulo post prid. Non. Ian. 49 ad urbem | |
| CICERO RUFO | |
| Quo<quo> modo potuissem te convenissem si eo quo con- | 5.20.1.1 |
| stitueras venire voluisses. qua re, etsi mei commodi causa | |
| commovere me noluisti, tamen ita existimes velim, me | |
| antelaturum fuisse, si ad me misisses, voluntatem tuam | |
| commodo meo. | 5 |
| Ad ea quae scripsisti commodius equidem possem de | |
| singulis ad te rebus scribere si M. Tullius, scriba meus, | |
| adesset. a quo mihi exploratum est in rationibus dumtaxat | |
| referendis (de ceteris rebus adfirmare non possum) nihil eum | |
| fecisse scientem quod esset contra aut rem aut existimationem | 10 |
| tuam; dein, si rationum referendarum ius vetus et mos | |
| antiquus maneret, me relaturum rationes nisi tecum pro | |
| coniunctione nostrae necessitudinis contulissem confecis- | |
| semque non fuisse. quod igitur fecissem ad urbem si | 2.1 |
| consuetudo pristina maneret, id, quoniam lege Iulia | |
| relinquere rationes in provincia necesse erat easdemque | |
| totidem verbis referre ad aerarium, feci in provincia; neque | |
| ita feci ut te ad meum arbitrium adducerem, sed tribui tibi | 5 |
| tantum quantum me tribuisse numquam me paenitebit. | |
| totum enim scribam meum, quem tibi video nunc esse | |
| suspectum, tibi tradidi. tu ei M. Mindium, fratrem tuum, | |
| adiunxisti. rationes confectae me absente sunt tecum; ad | |
| quas ego nihil adhibui praeter lectionem. ita accepi librum | 10 |
| a meo [servo] scriba ut eundem acceperim a fratre tuo. si | |
| honos is fuit, maiorem tibi habere non potui; si fides, | |
| maiorem tibi habui quam paene ipsi mihi; si providendum | |
| fuit ne quid aliter ac tibi et honestum et utile esset referretur, | |
| non habui cui potius id negoti darem quam <cui> dedi. | 15 |
| illud quidem certe factum est quod lex iubebat, ut apud | |
| duas civitates, Laodicensem et Apamensem, quae nobis | |
| maxime videbantur quoniam ita necesse erat, rationes | |
| confectas collatas deponeremus. itaque huic loco primum | |
| respondeo me, quamquam iustis de causis rationes referre | 20 |
| properarim, tamen te exspectaturum fuisse nisi in pro- | |
| vincia relictas rationes pro <re>latis haberem. quam ob | |
| rem * * * | |
| De Volusio quod scribis, non est id rationum. docuerunt | 3.1 |
| enim me periti homines, in iis cum omnium peritissimus tum | |
| mihi amicissimus, C. Camillus, ad Volusium traferri nomen | |
| a Valerio non potuisse; praedes Valerianos teneri (neque id | |
| erat HS <³⁰XXX>³⁰, ut scribis, sed HS <³⁰XX>³⁰); erat enim curata | 5 |
| nobis pecunia Valeri mancipis nomine, ex qua reliquum | |
| quod erat in rationibus rettuli. sed sic me et liberalitatis | 4.1 |
| fructu privas et diligentiae et, quod minime tamen laboro, | |
| mediocris etiam prudentiae: liberalitatis, quod mavis scribae | |
| mei beneficio quam meo legatum meum<, M. Anneium,> | |
| praefectumque, Q. Leptam, maxima calamitate levatos, | 5 |
| cum praesertim non deberent esse obligati; diligentiae, quod | |
| existimas de tanto officio meo, tanto etiam periculo, nec | |
| scisse me quicquam nec cogitavisse, scribam quicquid | |
| voluisset, cum id mihi ne recitavisset quidem, rettulisse; | |
| prudentiae, cum rem a me non insipienter excogitatam <ne | 10 |
| cogitatam> quidem putas. nam et Volusi liberandi meum fuit | |
| consilium et ut multa tam gravis Valerianis praedibus ipsique | |
| T. Mario depelleretur a me inita ratio est. quam quidem | |
| omnes non solum probant sed etiam laudant, et, si verum | |
| scire vis, hoc uni scribae meo intellexi non nimium placere. | 15 |
| sed ego putavi esse viri boni, cum populus suum servaret, | 5.1 |
| consulere fortunis tot vel amicorum vel civium. | |
| Nam de Lucceio est ita actum ut auctore Cn. Pompeio | |
| ista pecunia in fano poneretur. id ego agnovi meo iussu esse | |
| factum. qua pecunia Pompeius est usus, ut ea quam tu | 5 |
| deposueras Sestius. sed haec ad te nihil intellego pertinere. | |
| illud me non animadvertisse moleste ferrem, ut adscriberem | |
| te in fano pecuniam iussu meo deposuisse, nisi ista pecunia | |
| gravissimis esset certissimisque monumentis testata, cui data, | |
| quo senatus consulto, quibus tuis, quibus meis litteris P. | 10 |
| Sestio tradita esset. quae cum viderem tot vestigiis impressa | |
| ut in iis errari non posset, non adscripsi id quod tua nihil | |
| referebat. ego tamen adscripsisse mallem, quoniam id te | |
| video desiderare. sicut scribis tibi id esse referendum, idem | 6.1 |
| ipse sentio, neque in eo quicquam a meis rationibus dis- | |
| crepabunt tuae; addes enim tu, meo iussu; quod ego, qui | |
| non addidi, nec causa est cur negem nec, si causa esset et tu | |
| nolles, negarem. | 5 |
| Nam de sestertiis nongentis milibus, certe ita relatum est | |
| ut tu sive frater tuus referri voluit. sed si quid est, quoniam | |
| de λογείᾳ parum †gravisum† est, quod ego in rationibus | |
| referendis etiam nunc corrigere possim, de eo mihi, quoniam | |
| senatus consulto non sum usus, quid per leges liceat con- | 10 |
| siderandum est. te certe in pecuniae exactae i<s>ta referre ex | |
| meis rationibus relatis non oportuit, nisi quid me fallit; sunt | |
| enim alii peritiores. illud cave dubites quin ego omnia | |
| faciam quae interesse tua aut etiam velle te existimem si ullo | |
| modo facere possim. | 15 |
| Quod scribis de beneficiis, scito a me et tribunos militaris et | 7.1 |
| praefectos et contubernalis dumtaxat meos delatos esse. in | |
| quo quidem me ratio fefellit; liberum enim mihi tempus ad | |
| eos deferendos existimabam dari; postea certior sum factus | |
| triginta diebus deferri necesse esse quibus rationes rettu- | 5 |
| lissem. sane moleste tuli non illa beneficia tuae potius ambi- | |
| tioni reservata esse quam meae, qui ambitione nihil uterer. | |
| de centurionibus tamen et de tribunorum militarium con- | |
| tubernalibus res est in integro. genus enim horum bene- | |
| ficiorum definitum lege non erat. | 10 |
| Reliquum est de sestertiis centum milibus, de quibus | 8.1 |
| memini mihi a te Myrina litteras esse adlatas, non mei errati | |
| sed tui; in quo peccatum videbatur esse, si modo erat, fratris | |
| tui et Tulli. sed cum id corrigi non posset, quod iam depositis | |
| rationibus ex provincia decessimus, credo me quidem tibi | 5 |
| pro animi mei voluntate proque ea spe facultatum quam tum | |
| habebamus quam humanissime potuerim rescripsisse. sed | |
| neque tum me humanitate litterarum mearum obligatum | |
| puto neque me tuam hodie epistulam de HS C sic accepisse | |
| ut ii accipiunt quibus epistulae per haec tempora molestae | 10 |
| sunt. simul illud cogitare debes, me omnem pecuniam quae ad | 9.1 |
| me salvis legibus pervenisset Ephesi apud publicanos | |
| deposuisse; id fuisse HS <³⁰XXII>³⁰: eam omnem pecuniam | |
| Pompeium abstulisse. quod ego sive aequo animo sive iniquo | |
| fero, tu de HS C aequo animo ferre debes et existimare eo | 5 |
| minus ad te vel de tuis cibariis vel de mea liberalitate | |
| pervenisse. quod si mihi expensa ista HS C tulisses, tamen, | |
| quae tua est suavitas quique in me amor, nolles a me hoc | |
| tempore aestimationem accipere; nam numeratum si cu- | |
| perem, non erat. sed haec iocatum me putato, ut ego te | 10 |
| existimo. ego tamen, cum Tullius rure redierit, mittam eum | |
| ad te, si quid ad rem putabis pertinere. | |
| Hanc epistulam cur conscindi velim causa nulla est. |