| med. Apr. 46 Romae | |
| M. CICERO S. D. L. MESCINIO | |
| Gratae mihi tuae litterae fuerunt; ex quibus intellexi, quod | 5.21.1.1 |
| etiam sine litteris arbitrabar, te summa cupiditate adfectum | |
| esse videndi mei. quod ego ita libenter accipio ut tamen tibi | |
| non concedam; nam tecum esse ita mihi commoda omnia | |
| quae opto contingant ut vehementer velim! tum enim cum | 5 |
| esset maior et virorum et civium bonorum et iucundorum | |
| hominum et amantium mei copia, tamen erat nemo quicum | |
| essem libentius quam tecum et pauci quibuscum essem aeque | |
| libenter; hoc vero tempore, cum alii interierint, alii absint, | |
| alii mutati voluntate sint, unum me dius fidius tecum diem | 10 |
| libentius posuerim quam hoc omne tempus cum plerisque | |
| eorum quibuscum vivo necessario. noli enim existimare | |
| mihi non solitudinem iucundiorem esse, qua tamen ipsa uti | |
| non licet, quam sermones eorum qui frequentant domum | |
| meam, excepto uno aut summum altero. | 15 |
| Itaque utor eodem perfugio quo tibi utendum censeo, | 2.1 |
| litterulis nostris, praeterea conscientia etiam consiliorum | |
| meorum. ego enim is sum, quem ad modum tu facillime | |
| potes existimare, qui nihil umquam mea potius quam | |
| meorum civium causa fecerim. cui nisi invidisset is quem tu | 5 |
| numquam amasti (me enim amabas), et ipse beatus esset et | |
| omnes boni. ego sum qui nullius vim plus valere volui quam | |
| honestum otium, idemque, cum illa ipsa arma quae semper | |
| timueram plus posse sensi quam illum consensum bonorum | |
| quem ego idem effeceram, quamvis iniusta condicione pacem | 10 |
| accipere malui quam viribus cum valentiore pugnare. sed et | |
| haec et multa alia coram brevi tempore licebit. | |
| Neque me tamen ulla res alia Romae tenet nisi exspectatio | 3.1 |
| rerum Africanarum. videtur enim mihi res in propinquum | |
| adducta discrimen. puto autem mea non nihil interesse | |
| (quamquam id ipsum, quid intersit, non sane intellego, | |
| verum tamen), quicquid illinc nuntiatum sit, non longe | 5 |
| abesse a consiliis amicorum. est enim res iam in eum locum | |
| adducta ut, quamquam multum intersit inter eorum causas | |
| qui dimicant, tamen inter victorias non multum interfuturum | |
| putem. | |
| Sed plane animus <meus>, qui dubiis rebus forsitan | 10 |
| fuerit infirmior, desperatis confirmatus est multum. quem | |
| etiam tuae superiores litterae confirmarunt, quibus intellexi | |
| quam fortiter iniuriam ferres; iuvitque me tibi cum summam | |
| humanitatem tum etiam tuas litteras profuisse. verum enim | |
| scribam: teneriore mihi animo videbare, sicut omnes fere qui | 15 |
| vita<m> ingenua<m> in beata civitate et in libera <re | |
| publica> viximus. sed ut illa secunda moderate tulimus, sic | 4.1 |
| hanc non solum adversam sed funditus eversam fortunam | |
| fortiter ferre debemus, ut hoc saltem in maximis malis boni | |
| consequamur, ut mortem, quam etiam beati contemnere | |
| debe<b>amus propterea quod nullum sensum esset habitura, | 5 |
| nunc sic adfecti non modo contemnere debeamus sed etiam | |
| optare. | |
| Tu, si me diligis, fruere isto otio tibique persuade praeter | 5.1 |
| culpam ac peccatum, qua semper caruisti et carebis, homini | |
| accidere nihil posse quod sit horribile aut pertimescendum. | |
| ego, si videbitur recte fieri posse, ad te veniam brevi; si quid | |
| acciderit ut mutandum consilium sit, te certiorem faciam | 5 |
| statim. tu ita fac cupidus mei videndi sis ut istinc te ne | |
| moveas tam infirma valetudine nisi ex me prius quaesieris per | |
| litteras quid te velim facere. me velim, ut facis, diligas | |
| valetudinique tuae et tranquillitati animi servias. |