| in. 45(?) | |
| M. CICERO S. D. A. TORQUATO | |
| Etsi ea perturbatio est omnium rerum ut suae quemque | 6.1.1.1 |
| fortunae maxime paeniteat nemoque sit quin ubivis quam | |
| ibi ubi sit esse malit, tamen mihi dubium non est quin hoc | |
| tempore bono viro Romae esse miserrimum sit. nam etsi, | |
| quocumque in loco quisquis est, idem est ei sensus et eadem | 5 |
| acerbitas ex interitu rerum et publicarum et suarum, tamen | |
| oculi augent dolorem, qui ea quae ceteri audiunt intueri | |
| cogunt nec avertere a miseriis cogitationem sinunt. qua re, | |
| etsi multarum rerum desiderio te angi necesse est, tamen illo | |
| dolore quo maxime te confici audio, quod Romae non sis, | 10 |
| animum tuum libera. etsi enim cum magna molestia tuos | |
| tuaque desideras, tamen illa quidem quae requiris suum | |
| statum tenent nec melius si tu adesses tenerent nec sunt ullo | |
| in proprio periculo; nec debes tu, cum de tuis cogitas, aut | |
| praecipuam aliquam fortunam postulare aut communem | 15 |
| recusare. | |
| De te autem ipso, Torquate, est tuum sic agitare animo ut | 2.1 |
| non adhibeas in consilium cogitationum tuarum despera- | |
| tionem aut timorem. nec enim is qui in te adhuc iniustior | |
| quam tua dignitas postulabat fuit non magna signa dedit | |
| animi erga te mitigati nec tamen is ipse a quo salus petitur | 5 |
| habet explicatam aut exploratam rationem salutis suae; | |
| cumque omnium bellorum exitus incerti sint, ab altera | |
| victoria tibi periculum nullum esse perspicio, quod quidem | |
| <se>iunctum sit ab omnium interitu, ab altera te ipsum | |
| numquam timuisse certo scio. | 10 |
| Reliquum est ut te id ipsum quod ego quasi consolationis | 3.1 |
| loco pono maxime excruciet, commune periculum rei | |
| publicae. cuius tanti mali, quamvis docti viri multa dicant, | |
| tamen vereor ne consolatio nulla possit vera reperiri praeter | |
| illam quae tanta est quantum in cuiusque animo roboris est | 5 |
| atque nervorum: si enim bene sentire recteque facere satis est | |
| ad bene beateque vivendum, vereor ne eum qui se optimorum | |
| consiliorum conscientia sustentare possit miserum esse nefas | |
| sit dicere. nec enim nos arbitror victoriae praemiis ductos | |
| patriam olim et liberos et fortunas reliquisse, sed quoddam | 10 |
| nobis officium iustum et pium et debitum rei publicae | |
| nostraeque dignitati videbamur sequi, nec, cum id fa- | |
| ciebamus, tam eramus amentes ut explorata nobis esset | |
| victoria. qua re, si id evenit quod ingredientibus nobis in | 4.1 |
| causam propositum fuit accidere posse, non debemus ita | |
| cadere animis quasi aliquid evenerit quod fieri posse num- | |
| quam putarimus. simus igitur ea mente quam ratio et veritas | |
| praescribit, ut nihil in vita nobis praestandum praeter | 5 |
| culpam putemus, eaque cum careamus, omnia humana | |
| placate et moderate feramus. atque haec eo pertinet oratio | |
| ut perditis rebus omnibus tamen ipsa virtus se sustentare | |
| posse videatur. sed si est spes aliqua <d>e rebus communibus, | |
| ea tu, quicumque status est futurus, carere non debes. | 10 |
| Atque haec mihi scribenti veniebat in mentem me esse | 5.1 |
| eum cuius tu desperationem accusare solitus esses quemque | |
| auctoritate tua cunctantem et diffidentem excitare. quo | |
| quidem tempore non ego causam nostram sed consilium | |
| improbabam. sero enim nos iis armis adversari videbam | 5 |
| quae multo ante confirmata per nosmet ipsos erant, dole- | |
| bamque pilis et gladiis, non consiliis neque auctoritatibus | |
| nostris de iure publico disceptari. neque ego, ea quae facta | |
| sunt fore cum dicebam, divinabam futura, sed quod et fieri | |
| posse et exitiosum fore si evenisset videbam id ne accideret | 10 |
| timebam, praesertim cum, si mihi alterum utrum de eventu | |
| atque exitu rerum promittendum esset, id futurum quod | |
| evenit exploratius possem promittere. iis enim rebus praesta- | |
| bamus quae non prodeunt in aciem, usu autem armorum et | |
| militum robore inferiores eramus. sed tu illum animum nunc | 15 |
| adhibe, quaeso, quo me tum esse oportere censebas. | |
| Haec eo scripsi quod mihi Philargyrus tuus omnia de te | 6.1 |
| requirenti fidelissimo animo, ut mihi quidem visus est, | |
| narravit te interdum sollicitum solere esse vehementius. quod | |
| facere non debes nec dubitare quin aut aliqua re publica sis | |
| is futurus qui esse debes aut perdita non adflictiore con- | 5 |
| dicione quam ceteri. hoc vero tempus, quo exanimati omnes | |
| et suspensi sumus, hoc moderatiore animo ferre debes quod | |
| et in urbe ea es ubi nata et alta est ratio ac moderatio | |
| vitae et habes Ser. Sulpicium, quem semper unice dilexisti; | |
| qui te profecto et benevolentia et sapientia consolatur. cuius | 10 |
| si essemus et auctoritatem et consilium secuti, togati potius | |
| potentiam quam armati victoriam subissemus. | |
| Sed haec longiora fortasse fuerunt quam necesse fuit; illa | 7.1 |
| quae maiora sunt brevius exponam. ego habeo cui plus quam | |
| tibi debeam neminem; quibus tantum debebam quantum tu | |
| intellegis eos huius mihi belli casus eripuit. qui sim autem hoc | |
| tempore intellego. sed quia nemo est tam adflictus qui<n>, | 5 |
| si nihil aliud studeat nisi id quod agit, possit navare aliquid | |
| et efficere, omne meum consilium, operam, studium certe | |
| velim existimes tibi tuisque liberis esse debitum. |