| Apr. 45 in Attici Nomentano(?) | |
| M. CICERO S. D. A. TORQUATO | |
| Peto a te ne me putes oblivione tui rarius ad te scribere quam | 6.2.1.1 |
| solebam, sed aut gravitate valetudinis, qua tamen iam paulum | |
| videor levari, aut quod absim ab urbe, ut qui ad te pro- | |
| ficisca<n>tur scire non possim. qua re velim ita statutum | |
| habeas, me tui memoriam cum summa benevolentia tenere | 5 |
| tuasque omnis res non minori mihi curae quam meas esse. | |
| Quod maiore in varietate versata est adhuc tua causa | 2.1 |
| quam homines aut volebant aut opinabantur, mihi crede, | |
| non est pro malis temporum quod moleste feras. necesse est | |
| enim aut armis urgeri rem publicam sempiternis aut iis | |
| positis recreari aliquando aut funditus interire. si arma | 5 |
| valebunt, nec eos a quibus reciperis vereri debes nec eos | |
| quos adiuvisti; si armis aut condicione positis aut defatigatione | |
| abiectis aut victoria detractis civitas respiraverit, et dignitate | |
| tua frui tibi et fortunis licebit; sin omnino interierint omnia | |
| fueritque is exitus quem vir prudentissimus, M. Antonius, | 10 |
| iam tum timebat cum tantum instare malorum suspicabatur, | |
| misera est illa quidem consolatio, tali praesertim civi et | |
| viro, sed tamen necessaria, nihil esse praecipue cuiquam | |
| dolendum in eo quod accidat universis. | |
| Quae vis insit in his paucis verbis (plura enim committenda | 3.1 |
| epistulae non erant) si attendes, quod facis profecto etiam sine | |
| meis litteris, intelleges te aliquid habere quod speres, nihil | |
| quod aut hoc aut aliquo rei publicae statu timeas; omnia si | |
| interierint, cum superstitem te esse rei publicae ne si liceat | 5 |
| quidem velis, ferendam esse fortunam, praesertim quae absit | |
| a culpa. sed haec hactenus. | |
| Tu velim scribas ad me quid agas et ubi futurus sis ut aut | |
| quo scribam aut quo veniam scire possim. |