| non multo post ep. 6.1 Romae | |
| M. CICERO S. D. A. TORQUATO | |
| Superioribus litteris benevolentia magis adductus quam quo | 6.3.1.1 |
| res ita postularet fui longior. neque enim confirmatione | |
| nostra egebat virtus tua neque erat ea mea causa atque | |
| fortuna ut, cui ipsi omnia deessent, alterum confirmarem. | |
| hoc item tempore brevior esse debeo. sive enim nihil tum | 2.1 |
| opus fuit tam multis verbis, nihilo magis nunc opus est; sive | |
| tum opus fuit, illud satis est, praesertim cum accesserit nihil | |
| novi. nam etsi cottidie aliquid audimus earum rerum quas | |
| ad te perferri existimo, summa tamen eadem est et idem | 5 |
| exitus; quem ego tam video animo quam ea quae oculis | |
| cernimus, nec vero quicquam video quod non idem te | |
| videre certo sciam. nam etsi quem exitum acies habitura sit | |
| divinare nemo potest, tamen et belli exitum video et, si id | |
| minus, hoc quidem certe, cum sit necesse alterum utrum | 10 |
| vincere, qualis futura sit vel haec vel illa victoria. idque cum | 3.1 |
| optime perspexi, tale video nihil ut mali videatur futurum si | |
| id vel ante acciderit quod vel maximum ad timorem pro- | |
| ponitur. ita enim vivere ut tum sit vivendum miserrimum | |
| est; mori autem nemo sapiens miserum duxit, ne beato | 5 |
| quidem. sed in ea es urbe in qua haec, vel plura et ornatiora, | |
| parietes ipsi loqui posse videantur. | |
| Ego tibi hoc confirmo, etsi levis est consolatio ex miseriis | 4.1 |
| aliorum, nihilo te nunc maiore in discrimine esse quam | |
| quemvis <aut eorum qui in armis permanserint> aut eorum | |
| qui discesserint. alteri dimicant, alteri victorem timent. sed | |
| haec consolatio levis est; illa gravior, qua te ut<i> spero, ego | 5 |
| certe utor: nec enim dum ero angar ulla re, cum omni vacem | |
| culpa, et si non ero, sensu omnino carebo. sed rursus γλαῦκ’ | |
| εἰς Ἀθήνας qui ad te haec. | |
| Mihi tu, tui, tua omnia maximae curae sunt et, dum vivam, | |
| erunt. | 10 |
| Vale. |