| non multo post ep. 6.3 | |
| M. CICERO S. D. A. TORQUATO | |
| Novi quod ad te scriberem nihil erat et tamen, si quid esset, | 6.4.1.1 |
| sciebam te a tuis certiorem fieri solere. de futuris autem | |
| rebus etsi semper difficile est dicere, tamen interdum | |
| coniectura possis propius accedere cum est res eius modi | |
| cuius exitus provideri possit. nunc tantum videmur intel- | 5 |
| legere, non diuturnum bellum; etsi id ipsum non nullis | |
| videtur secus. equidem, cum haec scribebam, aliquid iam | |
| actum putabam; [non quo] sed quid, difficilis erat coniectura. | |
| nam cum omnis belli Mars communis et cum semper incerti | |
| exitus proeliorum sunt, tum hoc tempore ita magnae utrimque | 10 |
| copiae, ita paratae ad depugnandum esse dicuntur ut, | |
| utercumque vicerit, non sit mirum futurum. illa in dies | |
| singulos magis magisque opinio hominum confirmatur, | |
| etiam si inter causas armorum aliquantum intersit, tamen | |
| inter victorias non multum interfuturum. alteros prope | 15 |
| modum iam sumus experti, de altero nemo est quin cogitet | |
| quam sit metuendus iratus victor armatus. | |
| Hoc loco si videor augere dolorem tuum quem consolando | 2.1 |
| levare debe<b>am, fateor me communium malorum con- | |
| solationem nullam invenire praeter illam, quae tamen, si | |
| possis eam suscipere, maxima est quaque ego cottidie magis | |
| utor, conscientiam rectae voluntatis maximam consolationem | 5 |
| esse rerum incommodarum nec esse ullum magnum malum | |
| praeter culpam. a qua quoniam tantum absumus ut etiam | |
| optime senserimus eventusque magis nostri consili quam | |
| consilium reprehendatur et quoniam praestitimus quod | |
| debuimus, moderate quod evenit feramus. sed hoc mihi | 10 |
| tamen non sumo ut te consoler de communibus miseriis, | |
| quae ad consolandum maioris ingeni et ad ferendum | |
| singularis virtutis indigent; illud cuivis facile est docere, cur | |
| praecipue tu dolere nihil debeas. eius enim qui tardior in te | |
| levando fuit quam fore putaremus non est mihi dubia de tua | 15 |
| salute sententia, de illis autem non arbitror te exspectare | |
| quid sentiam. | |
| Reliquum est ut te angat quod absis a tuis tam diu, res | 3.1 |
| molesta, praesertim ab iis pueris quibus nihil potest esse | |
| festivius; sed, ut ad te scripsi antea, tempus est huius modi | |
| ut suam quisque condicionem miserrimam putet et, ubi | |
| quisque sit, ibi esse minime velit. equidem nos qui Romae | 5 |
| sumus miserrimos esse duco, non solum quod in malis | |
| omnibus acerbius est videre quam audire sed etiam quod ad | |
| omnis casus subitorum periculorum magis obiecti sumus | |
| quam si abessemus. | |
| Etsi me ipsum consolatorem tuum non tantum litterae, | 10 |
| quibus semper studui, quantum longinquitas temporis | |
| mitigavit. quanto fuerim dolore meministi. in quo prima illa | 4.1 |
| consolatio est, vidisse me plus quam ceteros cum cupiebam | |
| quamvis iniqua condicione pacem. quod etsi casu, non | |
| divinatione mea, factum est, tamen in hac inani prudentiae | |
| laude delector. deinde, quod mihi ad consolationem com- | 5 |
| mune tecum est, si iam vocer ad exitum vitae, non ab ea re | |
| publica avellar qua carendum esse doleam, praesertim cum | |
| id sine ullo sensu futurum sit. adiuvat <et>iam aetas et acta | |
| iam vita, quae cum cursu suo bene confecto delectat tum | |
| vetat in eo vim timere quo nos iam natura ipsa paene | 10 |
| perduxerit. postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occide- | |
| runt ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, | |
| recusare. equidem mihi omnia propono, nec ullum est | |
| tantum malum quod non putem impendere. sed cum plus in | |
| metuendo mali sit quam in ipso illo quod timetur, desino, | 15 |
| praesertim cum id impendeat in quo non modo dolor nullus | |
| verum finis etiam doloris futurus sit. | |
| Sed haec satis multa, vel plura potius quam necesse fuit; | |
| facit autem non loquacitas mea sed benevolentia longiores | |
| epistulas. | 20 |
| Servium discessisse Athenis moleste tuli. non enim dubito | 5.1 |
| quin magnae tibi levationi solitus sit esse cottidianus con- | |
| gressus et sermo cum familiarissimi hominis tum optimi et | |
| prudentissimi viri. tu velim te, ut debes et soles, tua virtute | |
| sustentes. ego quae te velle quaeque ad te et ad tuos | 5 |
| pertinere arbitrabor omnia studiose diligenterque curabo. | |
| quae cum faciam, benevolentiam tuam erga me imitabor, | |
| merita non adsequar. | |
| Vale. |