| Ian. 45(?) | |
| M. CICERO S. D. A. CAECINAE | |
| Quotienscumque filium tuum vidi (video autem fere cottidie) | 6.5.1.1 |
| polliceor ei studium quidem meum et operam sine ulla | |
| exceptione aut laboris aut occupationis aut temporis, | |
| gratiam autem atque auctoritatem cum hac exceptione, | |
| quantum valeam quantumque possim. | 5 |
| Liber tuus et lectus est et legitur a me diligenter et | |
| custoditur diligentissime. res et fortunae tuae mihi maximae | |
| curae sunt. quae quidem cottidie faciliores mihi et meliores | |
| videntur multisque video magnae esse curae; quorum de | |
| studio et de sua spe filium ad te perscripsisse certo scio. | 10 |
| Iis autem de rebus quas coniectura consequi possumus non | 2.1 |
| mihi sumo ut plus ipse prospiciam quam te videre atque | |
| intellegere mihi persuaserim. sed tamen, quia fieri potest ut | |
| tu ea perturbatiore animo cogites, puto esse meum quid sentiam | |
| exponere. ea natura rerum est et is temporum cursus ut non | 5 |
| possit ista aut tibi aut ceteris fortuna esse diuturna neque | |
| haerere in tam bona causa et in tam bonis civibus tam acerba | |
| iniuria. qua re ad eam spem quam <de omnibus accedit ea | 3.1 |
| quam> extra ordinem de te ipso habemus, non solum propter | |
| dignitatem et fortunam tuam (haec enim ornamenta sunt | |
| tibi etiam cum aliis communia) <sed, quae> accedunt tua | |
| praecipua, propter eximium ingenium summamque virtutem, | 5 |
| cui mehercules hic cuius in potestate sumus multum tribuit. | |
| itaque ne punctum quidem temporis in ista fortuna fuisses | |
| nisi eo ipso bono tuo quo delectatur se violatum putasset: | |
| quod ipsum lenitur cottidie, significaturque nobis ab iis qui | |
| simul cum eo vivunt tibi hanc ipsam opinionem ingeni apud | 10 |
| illum plurimum profuturam. | |
| Quapropter primum fac animo forti atque magno sis— | 4.1 |
| ita enim natus, ita educatus, ita doctus es, ita etiam cognitus | |
| ut tibi id faciendum sit; deinde spem quoque habeas | |
| firmissimam propter eas causas quas scripsi. a me vero tibi | |
| omnia liberisque tuis paratissima esse confidas velim. id | 5 |
| enim et vetustas nostri amoris et mea consuetudo in meos et | |
| tua multa erga me officia postulant. |