| Oct. 46(?) | |
| M. CICERO S. D. A. CAECINAE | |
| Vereor ne desideres officium meum quod tibi pro nostra et | 6.6.1.1 |
| meritorum multorum et studiorum parium coniunctione | |
| deesse non debet—sed tamen vereor ne litterarum a me | |
| officium requiras. quas tibi et iam pridem et saepe misissem | |
| nisi cottidie melius exspectans gratulationem quam con- | 5 |
| firmationem animi tui complecti litteris maluissem. nunc, | |
| ut spero, brevi gratulabimur; itaque in aliud tempus id | |
| argumentum epistulae differo. | |
| His autem litteris animum tuum, quem minime imbecillum | 2.1 |
| esse et audio et spero, etsi non sapientissimi, at amicissimi | |
| hominis auctoritate confirmandum etiam atque etiam puto, | |
| nec iis quidem verbis quibus te consoler ut adflictum et iam | |
| omni spe salutis orbatum sed ut eum de cuius incolumitate | 5 |
| non plus dubitem quam te memini dubitare de mea. nam | |
| cum me ex re publica expulissent ii qui illam cadere posse | |
| stante me non putarunt, memini me ex multis hospitibus qui | |
| ad me ex Asia, in qua tu eras, venerant audire te de glorioso | |
| et celeri reditu meo confirmare. si te ratio quaedam <m>ira | 3.1 |
| Tuscae disciplinae, quam a patre, nobilissimo atque optimo | |
| viro, acceperas, non fefellit, ne nos quidem nostra divinatio | |
| fallet, quam cum sapientissimorum virorum moni[men]tis | |
| atque praeceptis plurimoque, ut tu scis, doctrinae studio tum | 5 |
| magno etiam usu tractandae rei publicae magnaque nostro- | |
| rum temporum varietate consecuti sumus. cui quidem | 4.1 |
| divinationi hoc plus confidimus quod ea nos nihil in his tam | |
| obscuris rebus tamque perturbatis umquam omnino fefellit. | |
| dicerem quae ante futura dixissem ni vererer ne ex eventis | |
| fingere viderer. sed tamen plurimi sunt testes me et initio ne | 5 |
| coniungeret se cum Caesare monuisse Pompeium et postea | |
| ne seiungeret. coniunctione frangi senatus opes, diiunctione | |
| civile bellum excitari videbam. atque utebar familiarissime | |
| Caesare, Pompeium faciebam plurimi; sed erat meum | |
| consilium cum fidele Pompeio tum salutare utrique. | 10 |
| Quae praeterea providerim praetereo; nolo enim hunc de | 5.1 |
| me optime meritum existimare ea me suasisse Pompeio | |
| quibus ille si paruisset esset hic quidem clarus in toga et | |
| princeps, sed tantas opes quantas nunc habet non haberet. | |
| eundum in Hispaniam censui; quod si fecisset, civile bellum | 5 |
| nullum omnino fuisset. rationem haberi absentis non tam | |
| pugnavi ut liceret quam ut, quoniam ipso consule pugnante | |
| populus iusserat, haberetur. causa orta belli est: quid ego | |
| praetermisi aut monitorum aut querelarum, cum vel | |
| iniquissimam pacem iustissimo bello anteferrem? victa est | 6.1 |
| auctoritas mea, non tam a Pompeio (nam is movebatur) | |
| quam ab iis qui duce Pompeio freti peropportunam et rebus | |
| domesticis et cupiditatibus suis illius belli victoriam fore | |
| putabant. susceptum bellum est quiescente me, depulsum | 5 |
| ex Italia manente me quoad potui. sed valuit apud me plus | |
| pudor meus quam timor; veritus sum deesse Pompei saluti, | |
| cum ille aliquando non defuisset meae. itaque vel officio vel | |
| fama bonorum vel pudore victus ut in fabulis Amphiaraus | |
| sic ego | 10 |
| 'prudens et sciens | |
| ad pestem ante oculos positam' | |
| sum profectus. quo in bello nihil adversi accidit non praedi- | |
| cente me. | |
| Qua re, quoniam, ut augures et astrologi solent, ego | 7.1 |
| quoque augur publicus ex meis superioribus praedictis | |
| constitui apud te auctoritatem auguri et divinationis meae, | |
| debebit habere fidem nostra praedictio. non igitur ex alitis | |
| involatu nec e cantu sinistro oscinis, ut in nostra disciplina | 5 |
| est, nec ex tripudiis solistimis aut soniviis tibi auguror, sed | |
| habeo alia signa quae observem; quae etsi non sunt certiora | |
| illis, minus tamen habent vel obscuritatis vel erroris. notantur | 8.1 |
| autem mihi ad divinandum signa duplici quadam via; | |
| quarum alteram duco e Caesare ipso, alteram e temporum | |
| civilium natura atque ratione. in Caesare haec sunt: mitis | |
| clemensque natura, qualis exprimitur praeclaro illo libro | 5 |
| 'Querelarum' tuarum. accedit quod mirifice ingeniis excel- | |
| lentibus, quale est tuum, delectatur. praeterea cedit multorum | |
| iustis et officio incensis, non inanibus aut ambitiosis volunta- | |
| tibus; in quo vehementer eum consentiens Etruria movebit. | |
| cur haec igitur adhuc parum profecerunt? quia non putat se | 9.1 |
| sustinere causas posse multorum si tibi, cui iustius videtur | |
| irasci posse, concesserit. 'quae est igitur' inquies 'spes ab | |
| irato?' eodem <de> fonte se hausturum intelleget laudes suas | |
| e quo sit leviter aspersus. postremo homo valde est acutus et | 5 |
| multum providens. intellegit te, hominem in parte Italiae | |
| minime contemnenda facile omnium nobilissimum et in | |
| communi re publica cuivis summorum tuae aetatis vel | |
| ingenio vel gratia vel fama populi Romani parem, non posse | |
| prohiberi re publica diutius. nolet hoc temporis potius esse | 10 |
| aliquando beneficium quam iam suum. | |
| Dixi de Caesare. nunc dicam de temporum rerumque | 10.1 |
| natura. nemo est tam inimicus ei causae quam Pompeius | |
| animatus melius quam paratus susceperat qui nos malos | |
| civis dicere aut homines improbos audeat. in quo admirari | |
| soleo gravitatem et iustitiam et sapientiam Caesaris. num- | 5 |
| quam nisi honorificentissime Pompeium appellat. at in eius | |
| persona multa fecit asperius. armorum ista et victoriae sunt | |
| facta, non Caesaris. at nos quem ad modum est complexus! | |
| Cassium sibi legavit, Brutum Galliae praefecit, Sulpicium | |
| Graeciae; Marcellum, cui maxime suscensebat, cum summa | 10 |
| illius dignitate restituit. quo igitur haec spectant? rerum hoc | 11.1 |
| natura et civilium temporum non patietur nec manens nec | |
| muta<ta> ratio feret, primum ut non in causa pari eadem sit | |
| et condicio et fortuna omnium, deinde ut in eam civitatem | |
| boni viri et boni cives nulla ignominia notati non rever- | 5 |
| tantur in quam tot nefariorum scelerum condemnati | |
| reverterunt. | |
| Habes augurium meum; quo, si quid addubitarem, non | 12.1 |
| potius uterer quam illa consolatione qua facile fortem virum | |
| sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re | |
| publica (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum; | |
| sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse | 5 |
| accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam | |
| fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo | |
| posse. disputarem etiam quanto solacio tibi conscientia tui | |
| facti, quantae delectationi in rebus adversis litterae esse | |
| deberent; commemorarem non solum veterum sed horum | 10 |
| etiam recentium vel ducum vel comitum tuorum gravissimos | |
| casus; etiam externos multos claros viros nominarem (levat | |
| enim dolorem communis quasi legis et humanae condicionis | |
| recordatio); exponerem etiam quem ad modum hic et quanta | 13.1 |
| in turba quantaque in confusione rerum omnium viveremus | |
| (necesse est enim minore desiderio perdita re publica carere | |
| quam bona). sed hoc genere nihil opus est. incolumem te cito, | |
| ut spero, vel potius ut perspicio, videbimus. | 5 |
| Interea tibi absenti et huic qui adest imagini animi et | |
| corporis tui, constantissimo atque optimo filio tuo, studium, | |
| officium, operam, laborem meum iam pridem et pollicitus | |
| sum et detuli, nunc hoc amplius quod me amicissime cottidie | |
| magis Caesar amplectitur, familiares quidem eius sicuti nemi- | 10 |
| nem. apud quem quicquid valebo vel auctoritate vel gratia, | |
| valebo tibi. tu cura ut cum firmitudine te animi tum etiam spe | |
| optima sustentes. |