| Dec. 46 vel in. 45 in Sicilia | |
| CAECINA CICERONI P. S. | |
| Quod tibi non tam celeriter liber est redditus, ignosce timori | 6.7.1.1 |
| nostro et miserere temporis. filius, ut audio, pertimuit, neque | |
| iniuria, si liber exisset (quoniam non tam interest quo animo | |
| scribatur quam quo accipiatur) ne ea res inepte mihi noceret, | |
| cum praesertim adhuc stili poenas dem. qua quidem in re | 5 |
| singulari sum fato. nam cum mendum scripturae litura | |
| tollatur, stultitia fama multetur, meus error exsilio corrigitur, | |
| cuius summa criminis est quod armatus adversario male dixi. | |
| nemo nostrum est, ut opinor, quin vota Victoriae suae fecerit, | 2.1 |
| nemo quin, etiam cum de alia re immolaret, tamen eo | |
| quidem ipso tempore ut quam primum Caesar superaretur | |
| optaret. hoc si non cogitat, omnibus rebus felix est; si scit et | |
| persuasus est, quid irascitur ei qui aliquid scripsit contra | 5 |
| suam voluntatem cum ignorit omnibus qui multa deos | |
| venerati sint contra eius salutem? | |
| Sed ut eodem revertar, causa haec fuit timoris: scripsi de | 3.1 |
| te parce me dius fidius et timide, non revocans me ipse sed | |
| paene refugiens. genus autem hoc scripturae non modo | |
| liberum sed incitatum atque elatum esse debere quis ignorat? | |
| solutum existimatur esse alteri male dicere, tamen cavendum | 5 |
| est ne in petulantiam incidas; impeditum se ipsum laudare, | |
| ne vitium adrogantiae subsequatur; solum vero liberum | |
| alterum laudare, de quo quicquid detrahas necesse est aut | |
| infirmitati aut invidiae adsignetur. ac nescio an tibi gratius | |
| opportuniusque acciderit; nam quod praeclare facere non | 10 |
| poteram primum erat non attingere, secundum beneficium | |
| quam parcissime facere. sed tamen ego quidem me sustinui; | |
| multa minui, multa sustuli, complura ne posui quidem. quem | |
| ad modum igitur scalarum gradus si alios tollas, alios incidas, | |
| non nullos male haerentis relinquas, ruinae periculum struas, | 15 |
| non ascensum pares, sic tot malis tum vinctum, tum fractum | |
| studium scribendi quid dignum auribus aut probabile potest | |
| adferre? | |
| Cum vero ad ipsius Caesaris nomen veni, toto corpore | 4.1 |
| contremesco, non poenae metu sed illius iudici. totum enim | |
| Caesarem non novi. quem putas animum esse ubi secum | |
| loquitur? 'hoc probabit, hoc verbum suspiciosum est. quid | |
| si hoc muto? at vereor ne peius sit.' age vero, laudo aliquem: | 5 |
| num offendo? cum porro reprehendam, quid si non vult? | |
| armati stilum persequitur; victi et nondum restituti quid | |
| faciet? auges etiam tu mihi timorem, qui in 'Oratore' tuo | |
| caves tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris. | |
| ubi hoc omnium patronus facit, quid me, veterem tuum, | 10 |
| nunc omnium clientem, sentire oportet? in hac igitur | |
| calumnia timoris et caecae suspicionis tormento, cum | |
| plurima ad alieni sensus coniecturam, non ad suum iudicium | |
| scribantur, quam difficile sit evadere, si minus expertus es, | |
| quod te ad omnia summum atque excellens ingenium | 15 |
| armavit, nos sentimus. sed tamen ego filio dixeram librum | |
| tibi legeret et auferret, aut ea condicione daret si reciperes te | |
| correcturum, hoc est, si totum alium faceres. | |
| De Asiatico itinere, quamquam summa necessitas preme- | 5.1 |
| bat, ut imperasti feci. | |
| Te pro me quid horter? vides tempus venisse quo necesse | |
| sit de nobis constitui. nihil est, mi Cicero, quod filium meum | |
| exspectes. adulescens est; omnia excogitare vel studio vel | 5 |
| aetate vel metu non potest. totum negotium tu sustineas | |
| oportet; in te mihi omnis spes est. tu pro tua prudentia quibus | |
| rebus gaudeat, quibus capiatur Caesar, tenes; a te omnia | |
| proficiscantur et per te ad exitum perducantur necesse est. | |
| apud ipsum multum, ad eius omnis plurimum potes. unum | 6.1 |
| tibi si persuaseris, non hoc esse tui muneris, si quid rogatus | |
| fueris ut facias (quamquam id magnum et amplum est), sed | |
| totum tuum esse onus, perficies; nisi forte aut in miseria | |
| nimis stulte aut in amicitia nimis impudenter tibi onus | 5 |
| impono. sed utrique rei excusationem tuae vitae consuetudo | |
| dat. nam quod ita consuesti pro amicis laborare, non iam sic | |
| sperant abs te sed etiam sic imperant tibi familiares. | |
| Quod ad librum attinet quem tibi filius dabit, peto a te ne | |
| exeat, aut ita corrigas ne mihi noceat. | 10 |