| Dec. 46 Romae | |
| CICERO CAECINAE | |
| Cum esset mecum Largus, homo tui studiosus, locutus | 6.8.1.1 |
| Kalendas Ianuarias tibi praefinitas esse, quod omnibus rebus | |
| perspexeram quae Balbus et Oppius absente Caesare egissent | |
| ea solere illi rata esse, egi vehementer cum iis ut hoc mihi | |
| darent, tibi in Sicilia, quoad vellemus, esse uti liceret. qui | 5 |
| mihi consuessent aut libenter polliceri, si quid esset eius modi | |
| quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et | |
| adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi, <vel | |
| efflagitationi> potius, non continuo responderunt. eodem die | |
| tamen ad me reverterunt, mihi hoc dederunt ut esses in | 10 |
| Sicilia quoad velles; se praestaturos nihil ex eo te offensionis | |
| habiturum. | |
| Quoniam quid tibi permittatur cognosti, quid mihi placeat | |
| puto te scire oportere. actis his rebus litterae a te mihi | 2.1 |
| redditae sunt quibus a me consilium petis quid sim tibi | |
| auctor, in Siciliane subsidas an ut ad reliquias Asiaticae | |
| negotiationis proficiscare. haec tua deliberatio non mihi | |
| convenire visa est cum oratione Largi. ille enim mecum, | 5 |
| quasi tibi non liceret in Sicilia diutius commorari, ita locutus | |
| erat; tu autem, quasi concessum sit, ita deliberas. sed ego, | |
| sive hoc sive illud est, in Sicilia censeo commorandum. | |
| propinquitas locorum vel ad impetrandum adiuvat crebris | |
| litteris et nuntiis vel ad reditus celeritatem re aut impetrata, | 10 |
| quod spero, aut aliqua ratione confecta. quam ob rem | |
| censeo magno opere commorandum. | |
| T. Furfano Postumo, familiari meo, legatisque eius, item | 3.1 |
| meis familiaribus, diligentissime te commendabo cum | |
| venerint. erant enim omnes Mutinae. viri sunt optimi et tui | |
| similium studiosi et mei necessarii. quae mihi venient in men- | |
| tem quae ad te pertinere arbitrabor ea mea sponte faciam; | 5 |
| si quid ignorabo, de eo admonitus omnium studia vincam. | |
| ego, etsi coram de te cum Furfano ita loquar ut tibi litteris | |
| meis ad eum nihil opus sit, tamen, quoniam tuis placuit te | |
| habere meas litteras quas ei redderes, morem iis gessi. | |
| earum litterarum exemplum infra scriptum est. | 10 |