| M. CICERO FURFANO PRO COS. S. | |
| Cum A. Caecina tanta mihi familiaritas consuetudoque | 6.9.1.1 |
| semper fuit ut nulla maior esse possit. nam et patre eius, claro | |
| homine et forti viro, plurimum sum us<us> et hunc a puero, | |
| quod et spem magnam mihi adferebat summae probitatis | |
| summaeque eloquentiae et vivebat mecum coniunctissime | 5 |
| non solum officiis amicitiae sed etiam studiis communibus, sic | |
| semper dilexi nullo ut cum homine coniunctius viverem. | |
| Nihil attinet me plura scribere. quam mihi necesse sit eius | 2.1 |
| salutem et fortunas, quibuscumque rebus possim, tueri vides. | |
| reliquum est ut, cum cognorim pluribus rebus quid tu et de | |
| bonorum fortuna et de rei publicae calamitatibus sentias, | |
| nihil a te petam nisi ut ad eam voluntatem quam tua sponte | 5 |
| erga Caecinam habiturus es tantus cumulus accedat com- | |
| mendatione mea quanti me a te fieri intellego. hoc mihi | |
| gratius facere nihil potes. | |
| Vale. |