| Sept. 46(?) | |
| M. CICERO TREBIANO S. | |
| Ego quanti te faciam semperque fecerim quantique me a te | 6.10a.1.1 |
| fieri intellexerim sum mihi ipse testis. nam et consilium tuum, | |
| vel casus potius, diutius in armis civilibus commorandi | |
| semper mihi magno dolori fuit et hic eventus, quod tardius | |
| quam est aequum et quam ego vellem reciperas fortunam et | 5 |
| dignitatem tuam, mihi non minori curae est quam tibi | |
| semper fuerunt casus mei. itaque et Postumuleno et Sestio et | |
| saepissime Attico nostro proximeque Theudae, liberto tuo, | |
| totum me patefeci et haec iis singulis saepe dixi, quacumque | |
| re possem, me tibi et liberis tuis satis facere cupere; idque tu | 10 |
| ad tuos velim scribas, haec quidem certe quae in potestate | |
| mea sunt, ut operam, consilium, rem, fidem meam sibi ad | |
| omnis res paratam putent. si auctoritate et gratia tantum | 2.1 |
| possem quantum in ea re publica de qua ita meritus sum | |
| posse deberem, tu quoque is esses qui fuisti, cum omni gradu | |
| amplissimo dignissimus tum certe ordinis tui facile princeps. | |
| sed quoniam eodem tempore eademque de causa nostrum | 5 |
| uterque cecidit, tibi et illa polliceor quae supra scripsi, | |
| quae sunt adhuc mea, et ea quae praeterea videor mihi ex | |
| aliqua parte retinere tamquam ex reliquiis pristinae digni- | |
| tatis. neque enim ipse Caesar, ut multis rebus intellegere | |
| potui, est alienus a nobis et omnes fere familiarissimi eius | 10 |
| casu devincti magnis meis veteribus officiis me diligenter | |
| observant et colunt. itaque, si qui mihi erit aditus de tuis | |
| fortunis, id est de tua incolumitate, in qua sunt omnia, | |
| agendi, quod quidem cottidie magis ex eorum sermonibus | |
| adducor ut sperem, agam per me ipse et moliar. | 15 |
| Singula persequi non est necesse; universum studium | 3.1 |
| meum et benevolentiam ad te defero. sed magni [mea] | |
| interest hoc tuos omnis scire, quod tuis litteris fieri potest ut | |
| intellegant, omnia Ciceronis patere Trebiano. hoc eo pertinet | |
| ut nihil existiment esse tam difficile quod non pro te mihi | 5 |
| susceptum iucundum sit futurum. |