| Sext. 46(?) | |
| <M. CICERO TREBIANO S.> | |
| Antea misissem ad te litteras si genus scribendi invenirem. | 6.10b.1.1 |
| tali enim tempore aut consolari amicorum est aut polliceri. | |
| consolatione non utebar quod ex multis audiebam quam | |
| fortiter sapienterque ferres iniuriam temporum quamque te | |
| vehementer consolaretur conscientia factorum et consiliorum | 5 |
| tuorum. quod quidem si facis, magnum fructum studiorum | |
| optimorum capis, in quibus te semper scio esse versatum, | |
| idque ut facias etiam atque etiam te hortor. | |
| Simul et illud tibi, homini peritissimo rerum et exemplorum | 2.1 |
| et omnis vetustatis, ne ipse quidem rudis sed et in studio | |
| minus fortasse quam vellem et in rebus atque usu plus etiam | |
| quam vellem versatus spondeo, tibi istam acerbitatem et | |
| iniuriam non diuturnam fore. nam et ipse qui plurimum | 5 |
| potest cottidie magis mihi delabi ad aequitatem et ad †rerum† | |
| naturam videtur et ipsa causa ea est ut iam simul cum re | |
| publica, quae in perpetuum iacere non potest, necessario | |
| reviviscat atque recreetur; cottidieque aliquid fit lenius et | |
| liberalius quam timebamus. quae quoniam in temporum | 10 |
| inclinationibus saepe parvis posita sunt, omnia momenta | |
| observabimus neque ullum praetermittemus tui iuvandi et | |
| levandi locum. | |
| Itaque illud alterum quod dixi litterarum genus cottidie | 3.1 |
| mihi, ut spero, fiet proclivius, ut etiam polliceri possim. id re | |
| quam verbis faciam libentius. tu velim existimes et pluris te | |
| amicos habere quam <plerosque> qui in isto casu sint ac | |
| fuerint, quantum quidem ego intellegere potuerim, et me | 5 |
| concedere eorum nemini. fortem fac animum habeas et | |
| magnum, quod est in uno te; quae sunt in fortuna temporibus | |
| regentur et consiliis nostris providebuntur. |