| med. Iun. 45(?) in Tusculano | |
| M. CICERO S. D. TREBIANO | |
| Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei | 6.11.1.1 |
| nihil eram; nec enim acciderat mihi <opera ut eius> opus | |
| esset et ille mihi debebat quod non defueram eius periculis. | |
| nunc tanto sum devinctus eius beneficio, quod et antea in re | |
| et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, | 5 |
| ut nemini plus debeam. qua in re tibi gratulor ita vehementer | |
| ut te quoque mihi gratulari quam gratias agere malim; | |
| alterum omnino non desidero, alterum vere facere poteris. | |
| Quod reliquum est, quoniam tibi virtus et dignitas tua | 2.1 |
| reditum ad tuos aperuit, est tuae sapientiae magnitudinisque | |
| animi quid amiseris oblivisci, quid reciperaris cogitare. vives | |
| cum tuis, vives nobiscum. plus acquisisti dignitatis quam | |
| amisisti rei familiaris; quae ipsa tum esset iucundior si ulla | 5 |
| res esset publica. | |
| Vestorius, noster familiaris, ad me scripsit te mihi maximas | |
| gratias agere. haec praedicatio tua mihi valde grata est | |
| eaque te uti facile patior cum apud alios tum mehercule apud | |
| Sironem, nostrum amicum. quae enim facimus ea prudentis- | 10 |
| simo cuique maxime probata esse volumus. | |
| Te cupio videre quam primum. |