| Sext. vel Sept. 46(?) Romae | |
| CICERO AMPIO S. P. | |
| Gratulor tibi, mi Balbe, vereque gratulor; nec sum tam | 6.12.1.1 |
| stultus ut te usura falsi gaudi frui velim, deinde frangi | |
| repente atque ita cadere ut nulla res te ad aequitatem animi | |
| possit postea extollere. egi tuam causam apertius quam mea | |
| tempora ferebant. vincebatur enim fortuna ipsa debilitatae | 5 |
| gratiae nostrae tui caritate et meo perpetuo erga te amore | |
| culto a te diligentissime. omnia promissa, confirmata, certa | |
| et rata sunt quae ad reditum et ad salutem tuam pertinent. | |
| vidi, cognovi, interfui. | |
| Etenim omnis Caesaris familiaris satis opportune habeo | 2.1 |
| implicatos consuetudine et benevolentia sic ut, cum ab illo | |
| discesserint, me habeant proximum. hoc Pansa, Hirtius, | |
| Balbus, Oppius, Matius, Postum[i]us plane ita faciunt ut me | |
| unice diligant. quod si mihi per me efficiendum fuisset, non | 5 |
| me paeniteret pro ratione temporum ita esse molitum. sed | |
| nihil est a me inservitum temporis causa, veteres mihi | |
| necessitudines cum his omnibus intercedunt; quibuscum ego | |
| agere de te non destiti. principem tamen habuimus Pansam, | |
| tui studiosissimum, mei cupidum, qui valeret apud illum | 10 |
| non minus auctoritate quam gratia. Cimber autem <T>illius | |
| mihi plane satis fecit. valent tamen apud Caesarem non tam | |
| ambitiosae rogationes quam necessariae; quam quia Cimber | |
| habebat, plus valuit quam pro ullo alio valere potuisset. | |
| Diploma statim non est datum quod mirifica est | 3.1 |
| improbitas in quibusdam, qui tulissent acerbius veniam tibi | |
| dari quam illi appellant tubam belli civilis multaque ita | |
| dicunt quasi non gaudeant id bellum incidisse. qua re visum | |
| est occultius agendum neque ullo modo divulgandum de te | 5 |
| iam esse perfectum. sed id erit perbrevi, nec dubito quin | |
| legente te has litteras confecta iam res futura sit. Pansa quidem | |
| mihi, gravis homo et certus, non solum confirmavit verum | |
| etiam recepit perceleriter se ablaturum diploma. mihi | |
| tamen placuit haec ad te perscribi. minus enim te firmum | 10 |
| sermo Eppuleiae tuae lacrimaeque Ampiae declarabant quam | |
| significant tuae litterae; atque illae arbitrabantur cum a te | |
| abessent ipsae multo in graviore te cura futurum. qua re | |
| magno opere <e re> putavi angoris et doloris tui levandi | |
| causa pro certis ad te ea quae essent certa perscribi. | 15 |
| Scis me antea sic solitum esse scribere ad te magis ut | 4.1 |
| consolarer fortem virum atque sapientem quam ut explora- | |
| tam spem salutis ostenderem, nisi eam quam ab ipsa re | |
| publica, cum hic ardor restinctus esset, sperari oportere | |
| censerem. recordare tuas litteras, quibus et magnum | 5 |
| animum mihi semper ostendisti et ad omnis casus ferendos | |
| constantem ac paratum. quod ego non mirabar, cum | |
| recordarer te et a primis temporibus aetatis in re publica | |
| esse versatum et tuos magistratus in ipsa discrimina incidisse | |
| salutis fortunarumque communium et in hoc ipsum bellum | 10 |
| esse ingressum non solum ut victor beatus sed etiam [ut], si ita | |
| accidisset, victus ut sapiens esses. deinde, cum studium tuum | 5.1 |
| consumas in virorum fortium factis memoriae prodendis, | |
| considerare debes nihil tibi esse committendum quam ob rem | |
| eorum quos laudas te non simillimum praebeas. | |
| Sed haec oratio magis esset apta ad illa tempora quae iam | 5 |
| effugisti. nunc vero tantum te para ad haec nobiscum | |
| ferenda; quibus ego si quam medicinam invenirem, tibi | |
| quoque eandem traderem. sed est unum perfugium doctrina | |
| ac litterae, quibus semper usi sumus; quae secundis rebus | |
| delectationem modo habere videbantur, nunc vero etiam | 10 |
| salutem. | |
| Sed ut ad initium revertar, cave dubites quin omnia de | |
| salute ac reditu tuo perfecta sint. |