| CICERO LIGARIO | |
| Etsi tali tuo tempore me aut consolandi aut iuvandi tui causa | 6.13.1.1 |
| scribere ad te aliquid pro nostra amicitia oportebat, tamen | |
| adhuc id non feceram, quia neque lenire videbar oratione | |
| neque levare posse dolorem tuum. postea vero quam magnam | |
| spem habere coepi fore ut te brevi tempore incolumem | 5 |
| haberemus, facere non potui quin tibi et sententiam et | |
| voluntatem declararem meam. | |
| Primum igitur scribam quod intellego et perspicio, non | 2.1 |
| fore in te Caesarem duriorem. nam et res eum cottidie et | |
| dies et opinio hominum et, ut mihi videtur, etiam sua natura | |
| mitiorem facit; idque cum de reliquis sentio tum de te etiam | |
| audio ex familiarissimis eius. quibus ego ex eo tempore quo | 5 |
| primum ex Africa nuntius venit supplicare una cum fratribus | |
| tuis non destiti; quorum quidem et virtute et pietate et | |
| amor<e> in te singulari[s] et adsidua et perpetua cura salutis | |
| tuae tantum proficit<ur> ut nihil sit quod non ipsum | |
| Caesarem tributurum existimem. sed si tardius fit quam | 3.1 |
| volumus, magnis occupationibus eius a quo omnia petuntur | |
| aditus ad eum difficiliores fuerunt; et simul Africanae causae | |
| iratior diutius velle videtur eos habere sollicitos a quibus se | |
| putat diuturnioribus esse molestiis conflictatum. sed hoc | 5 |
| ipsum intellegimus eum cottidie remissius et placatius ferre. | |
| qua re mihi crede et memoriae manda me tibi id adfirmasse, | |
| te in istis molestiis diutius non futurum. | |
| Quoniam quid sentirem exposui, quid velim tua causa re | 4.1 |
| potius declarabo quam oratione. etsi, <si> tantum possem | |
| quantum in ea re publica de qua ita sum meritus ut tu existi- | |
| mas posse debebam, ne tu quidem in istis <in>commodis | |
| esses; eadem enim causa opes meas fregit quae tuam salutem | 5 |
| in discrimen adduxit. sed tamen, quicquid imago veteris | |
| meae dignitatis, quicquid reliquiae gratiae valebunt, studium, | |
| consilium, opera, gratia, <res,> fides mea nullo loco deerit | |
| tuis optimis fratribus. | |
| Tu fac habeas fortem animum, quem semper habuisti: | 5.1 |
| primum ob eas causas quas scripsi, deinde quod ea <de> re | |
| publica semper voluisti atque sensisti ut non modo nunc | |
| secunda sperare debeas sed etiam si omnia adversa essent | |
| tamen conscientia et factorum et consiliorum tuorum | 5 |
| quaecumque acciderent fortissimo et maximo animo ferre | |
| deberes. |