| ex. Nov. 46 | |
| CICERO LIGARIO | |
| Me scito omnem meum laborem, omnem operam, curam, | 6.14.1.1 |
| studium in tua salute consumere. nam cum te semper | |
| maxime dilexi tum fratrum tuorum, quos aeque atque te | |
| summa benevolentia sum complexus, singularis pietas | |
| amorque fraternus nullum me patitur offici erga te studique | 5 |
| munus aut tempus praetermittere. sed quae faciam fece- | |
| rimque pro te ex illorum te litteris quam ex meis malo co- | |
| gnoscere. quid autem sperem, aut confidam et exploratum | |
| habeam, de salute tua, id tibi a me declarari volo. | |
| Nam si quisquam est timidus in magnis periculosisque | 10 |
| rebus semperque magis adversos rerum exitus metuens quam | |
| sperans secundos, is ego sum et, si hoc vitium est, eo me non | |
| carere confiteor. ego idem tamen, cum a. d. V Kal. inter- | 2.1 |
| calaris priores rogatu fratrum tuorum venissem mane ad | |
| Caesarem atque omnem adeundi et conveniendi illius | |
| indignitatem et molestiam pertulissem, cum fratres et | |
| propinqui tui iacerent ad pedes et ego essem locutus quae | 5 |
| causa, quae tuum tempus postulabat, non solum ex oratione | |
| Caesaris, quae sane mollis et liberalis fuit, sed etiam ex oculis | |
| et vultu, ex multis praeterea signis, quae facilius perspicere | |
| potui quam scribere, hac opinione discessi ut mihi tua salus | |
| dubia non esset. | 10 |
| Quam ob rem fac animo magno fortique sis et, si turbidis- | 3.1 |
| sima sapienter ferebas, tranquilliora laete feras. ego tamen | |
| tuis rebus sic adero ut difficillimis neque Caesari solum sed | |
| etiam amicis eius omnibus, quos mihi amicissimos esse | |
| cognovi, pro te, sicut adhuc feci, libentissime supplicabo. | 5 |
| Vale. |