| ex. Mart. 44(?) in Sicilia | |
| BITHYNICUS CICERONI S. | |
| Si mihi tecum non et multae et iustae causae amicitiae | 6.16.1.1 |
| privatim essent, repeterem initia amicitiae ex parentibus | |
| nostris, quod faciendum iis existimo qui paternam amicitiam | |
| nullis ipsi officiis prosecuti sunt. itaque contentus ero nostra | |
| ipsorum amicitia, cuius fiducia peto a te ut absentem me, | 5 |
| quibuscumque in rebus opus fuerit, tueare, si nullum | |
| officium tuum apud me intermoriturum existimas. | |
| Vale. |