| c. Mai. 44(?) | |
| CICERO BITHYNICO | |
| Cum ceterarum rerum causa cupio esse aliquando rem | 6.17.1.1 |
| publicam constitutam tum velim mihi credas accedere, id | |
| etiam quo magis expetam, promissum tuum quo in litteris | |
| uteris. scribis enim, si ita sit, te mecum esse victurum. | |
| gratissima mihi tua voluntas est, facisque nihil alienum | 2.1 |
| necessitudine nostra iudiciisque patris tui de me, summi viri. | |
| nam sic habeto, beneficiorum magnitudine eos qui tempori- | |
| bus valuerunt <a>ut valent coniunctiores tecum esse quam me, | |
| necessitudine neminem. quam ob rem grata mihi est et | 5 |
| memoria tua nostrae coniunctionis et eius etiam augendae | |
| voluntas. |