| Ian.(?) 45 Romae | |
| CICERO LEPTAE | |
| Simul accepi a Seleuco tuo litteras, statim quaesivi e Balbo | 6.18.1.1 |
| per codicillos quid esset in lege. rescripsit eos qui facerent | |
| praeconium vetari esse in decurionibus; qui fecissent, non | |
| vetari. qua re bono animo sint et tui et mei familiares. neque | |
| enim erat ferendum, cum qui hodie haruspicinam facerent | 5 |
| in senatu<m> Romae legerentur, eos qui aliquando prae- | |
| conium fecissent in municipiis decuriones esse non licere. | |
| De Hispaniis novi nihil. magnum tamen exercitum | 2.1 |
| Pompeium habere constat. nam Caesar ipse ad <s>uos misit | |
| exemplum Paciaeci litterarum in quo erat illas XI esse | |
| legiones. scripserat etiam Messalla Q. Salasso P. Curtium, | |
| fratrem eius, iussu Pompei inspectante exercitu interfectum, | 5 |
| quod consensisset cum Hispanis quibusdam, si in oppidum | |
| nescio quod Pompeius rei frumentariae causa venisset, eum | |
| comprehendere ad Caesaremque deducere. | |
| De tuo negotio, quod sponsor es pro Pompeio, si Galba, | 3.1 |
| consponsor tuus, redierit, homo in re familiari non parum | |
| diligens, non desinam cum illo communicare, si quid | |
| expediri possit; quod videbatur mihi ille confidere. | |
| 'Oratorem' meum tanto opere a te probari vehementer | 4.1 |
| gaudeo. mihi quidem sic persuadeo, me quicquid habuerim | |
| iudici de dicendo in illum librum contulisse. qui si est talis | |
| qualem tibi videri scribis, ego quoque aliquid sum. sin aliter, | |
| non recuso quin quantum de illo libro tantundem de mei | 5 |
| iudici fama detrahatur. Leptam nostrum cupio delectari iam | |
| talibus scriptis. etsi abest maturitas aetatis, tamen personare | |
| auris eius huiusmodi vocibus non est inutile. | |
| Me Romae tenuit omnino Tulliae meae partus. sed cum | 5.1 |
| ea, quem ad modum spero, satis firma sit, teneor tamen dum | |
| a Dolabellae procuratoribus exigam primam pensionem. et | |
| mehercule non tam sum peregrinator iam quam solebam. | |
| aedificia mea me delectabant et otium: domus est quae nulli | 5 |
| mearum villarum cedat, otium omni desertissima regione | |
| maius. itaque ne litterae quidem meae impediuntur, in | |
| quibus sine ulla interpellatione versor. qua re, ut arbitror, | |
| prius hic te nos quam istic tu nos videbis. | |
| Lepta suavissimus ediscat Hesiodum et habeat in ore | 10 |
| 'τῆς δ’ ἀρετῆς ἱδρῶτα' et cetera. |