| c. v Kal. Sept. 45 Asturae | |
| CICERO LEPTAE | |
| Maculam officio functum esse gaudeo. eius Falernum mihi | 6.19.1.1 |
| semper idoneum visum est deversorio, si modo tecti satis est | |
| ad comitatum nostrum recipiendum. ceteroqui mihi locus | |
| non displicet. nec ea re Petrinum tuum deseram; nam et | |
| villa et amoenitas illa commorationis est, non deversori. | 5 |
| De curatione aliqua munerum regiorum cum Oppio | 2.1 |
| locutus sum; nam Balbum, postea quam tu es profectus, non | |
| vidi. tantis pedum doloribus adficitur ut se conveniri nolit. | |
| omnino de tota re, ut mihi videris, sapientius faceres si non | |
| curares. quod enim eo labore adsequi vis nullo modo | 5 |
| adsequere. tanta est enim intimorum multitudo ut ex iis | |
| aliquis potius effluat quam novo sit aditus, praesertim qui | |
| nihil adferat praeter operam, in qua ille se dedisse beneficium | |
| putabit, si modo <id> ipsum sciet, non accepisse. sed tamen | |
| aliquid videbimus in quo sit species. aliter quidem non modo | 10 |
| non appetendum sed etiam fugiendum puto. | |
| Ego me Asturae diutius arbitror commoraturum quoad | |
| ille <qua> quandoque veniat. | |
| Vale. |