| aestate 45 | |
| CICERO TORANIO S. | |
| Dederam triduo ante pueris Cn. Planci litteras ad te. eo | 6.20.1.1 |
| nunc ero brevior teque, ut antea consolabar, hoc tempore | |
| monebo. nihil puto tibi esse utilius quam ibidem opperiri | |
| quoad scire possis quid tibi agendum sit. nam praeter | |
| navigationis longae et hiemalis et minime portuosae pericu- | 5 |
| lum, quod vitaveris, ne illud quidem non quan<ti>vis, | |
| subito, cum certi aliquid audieris, te istim posse proficisci. | |
| nihil est praeterea cur adven<ien>tibus te offerre gestias. | |
| multa praeterea metuo, quae cum Cilone nostro com- | |
| municavi. quid multa? loco opportuniore in his malis nullo | 2.1 |
| esse potuisti ex quo te, quocumque opus erit, facillime et | |
| expeditissime conferas. quod si recipiet ille se ad tempus, | |
| aderis; sin, quoniam multa accidere possunt, aliqua res eum | |
| vel impediet vel morabitur, tu ibi eris ubi omnia scire possis. | 5 |
| hoc mihi prorsus valde placet. | |
| De reliquo, ut te saepe per litteras hortatus sum, ita velim | 3.1 |
| tibi persuadeas, te in hac causa nihil habere quod tibi | |
| timendum sit praeter communem casum civitatis. qui etsi | |
| est gravissimus, tamen ita viximus et id aetatis iam sumus ut | |
| omnia quae non nostra culpa nobis accidant fortiter ferre | 5 |
| debeamus. hic tui omnes valent summaque pietate te de- | |
| siderant et diligunt et colunt. tu cura ut valeas et te istim ne | |
| temere commoveas. |