| Ian. 45 Romae(?) | |
| CICERO TORANIO | |
| Etsi cum haec ad te scribebam aut appropinquare exitus | 6.21.1.1 |
| huius calamitosissimi belli aut iam aliquid actum et con- | |
| fectum videbatur, tamen cottidie commemorabam te unum | |
| in tanto exercitu mihi fuisse adsensorem et me tibi, solosque | |
| nos vidisse quantum esset in eo bello mali in quo spe pacis | 5 |
| exclusa ipsa victoria futura esset acerbissima, quae aut | |
| interitum adlatura esset, si victus esses, aut, si vicisses, | |
| servitutem. itaque ego, quem tum fortes illi viri et sapientes, | |
| Domitii et Lentuli, timidum esse dicebant (eram plane; | |
| timebam enim ne evenirent ea quae acciderunt), idem nunc | 10 |
| nihil timeo et ad omnem eventum paratus sum. cum aliquid | |
| videbatur caveri posse, tum id neglegi dolebam. nunc vero | |
| eversis omnibus rebus, cum consilio profici nihil possit, una | |
| ratio videtur quicquid evenerit ferre moderate, praesertim | |
| cum omnium rerum mors sit extremum et mihi sim conscius | 15 |
| me <et>, quoad licuerit, dignitati rei publicae consuluisse et | |
| hac <a>missa salutem retinere voluisse. | |
| Haec scripsi, non ut de me ipse dicerem, sed ut tu, qui | 2.1 |
| coniunctissima fuisti mecum et sententia et voluntate, eadem | |
| cogitares. magna enim consolatio est cum recordare, etiam | |
| si secus acciderit, te tamen recte vereque sensisse. atque | |
| utinam liceat aliquando aliquo rei publicae statu nos frui | 5 |
| inter nosque conferre sollicitudines nostras, quas contulimus | |
| tum cum timidi putabamur quia dicebamus ea futura quae | |
| facta sunt. | |
| De tuis rebus nihil esse quod timeas praeter universae rei | 3.1 |
| publicae interitum tibi confirmo. de me autem sic velim | |
| iudices, quantum ego possim me tibi, saluti tuae liberisque | |
| tuis summo cum studio praesto semper futurum. | |
| Vale. | 5 |