| c. Mai.(?) 46 Romae | |
| CICERO DOMITIO | |
| Non ea res me deterruit quo minus, postea quam in Italiam | 6.22.1.1 |
| venisti, litteras ad te mitterem quod tu ad me nullas miseras, | |
| sed quia nec quid tibi pollicerer ipse egens rebus omnibus | |
| nec quid suaderem, cum mihimet ipsi consilium deesset, nec | |
| quid consolationis adferrem in tantis malis reperiebam. haec | 5 |
| quamquam nihilo meliora sunt nunc [etiam] atque etiam | |
| multo desperatiora, tamen inanis esse meas litteras quam | |
| nullas malui. | |
| Ego si te intellegerem plus conatum esse suscipere rei | 2.1 |
| publicae causa muneris quam quantum praestare potuisses, | |
| tamen, quibuscumque rebus possem, ad eam condicionem te | |
| vivendi quae daretur quaeque esset hortarer. sed cum consili | |
| tui bene fortiterque suscepti eum tibi finem statueris quem | 5 |
| ipsa Fortuna terminum nostrarum contentionum esse | |
| voluisset, oro obtestorque te pro vetere nostra coniunctione | |
| ac necessitudine proque summa mea in te benevolentia et | |
| tua in me pari te ut nobis, parenti, coniugi, tuisque omnibus, | |
| quibus es fuistique semper carissimus, salvum conserves, | 10 |
| incolumitati tuae tuorumque qui ex te pendent consulas, | |
| quae didicisti quaeque ab adulescentia pulcherrime a sapi- | |
| entissimis viris tradita memoria et scientia comprehendisti | |
| iis hoc tempore utare, quos coniunctos summa benevolentia | |
| plurimisque officiis amisisti eorum desiderium, si non aequo | 15 |
| animo, at forti feras. | |
| Ego quid possim nescio, vel potius me parum posse sentio. | 3.1 |
| illud tamen tibi polliceor, me quaecumque saluti dignitatique | |
| tuae conducere arbitrabor tanto studio esse facturum quanto | |
| semper tu et studio et officio in meis rebus fuisti. hanc meam | |
| voluntatem ad matrem tuam, optimam feminam tuique | 5 |
| amantissimam, detuli. si quid ad me scripseris, ita faciam ut | |
| te velle intellexero. sin autem tu minus scripseris, ego tamen | |
| omnia quae tibi utilia esse arbitrabor summo studio | |
| diligenterque curabo. | |
| Vale. | 10 |