| c. Sept. 55 | |
| M. CICERO S. D. M. MARIO | |
| Si te dolor aliqui corporis aut infirmitas valetudinis tuae | 7.1.1.1 |
| tenuit quo minus ad ludos venires, fortunae magis tribuo | |
| quam sapientiae tuae; sin haec quae ceteri mirantur | |
| contemnenda duxisti et, cum per valetudinem posses, venire | |
| tamen noluisti, utrumque laetor, et sine dolore corporis te | 5 |
| fuisse et animo valuisse, cum ea quae sine causa mirantur | |
| alii neglexeris, modo ut tibi constiterit fructus oti tui; quo | |
| quidem tibi perfrui mirifice licuit cum esses in ista amoeni- | |
| tate paene solus relictus. neque tamen dubito quin tu in illo | |
| cubiculo tuo, ex quo tibi Stabianum perforando patefecisti | 10 |
| sinum, per eos dies matutina tempora lectiunculis consump- | |
| seris, cum illi interea qui te istic reliquerunt spectarent | |
| communis mimos semisomni. reliquas vero partis diei tu | |
| consumebas iis delectationibus quas tibi ipse ad arbitrium | |
| tuum compararas; nobis autem erant ea perpetienda quae | 15 |
| Sp. Maecius probavisset. | |
| Omnino, si quaeris, ludi apparatissimi, sed non tui | 2.1 |
| stomachi; coniecturam enim facio de meo. nam primum | |
| honoris causa in scaenam redierant ii quos ego honoris causa | |
| de scaena decessisse arbitrabar. deliciae vero tuae, noster | |
| Aesopus, eius modi fuit ut ei desinere per omnis homines | 5 |
| liceret. is iurare cum coepisset, vox eum defecit in illo loco, | |
| 'si sciens fallo'. quid tibi ego alia narrem? nosti enim reliquos | |
| ludos; qui ne id quidem leporis habuerunt quod solent | |
| mediocres ludi. apparatus enim spectatio tollebat omnem | |
| hilaritatem; quo quidem apparatu non dubito quin animo | 10 |
| aequissimo carueris. quid enim delectationis habent sescenti | |
| muli in 'Clytaemestra' aut in 'Equo Troiano' creterrarum | |
| tria milia aut armatura varia peditatus et equitatus in | |
| aliqua pugna? quae popularem admirationem habuerunt, | |
| delectationem tibi nullam attulissent. quod si tu per eos dies | 3.1 |
| operam dedisti Protogeni tuo, dum modo is tibi quidvis | |
| potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus | |
| quam quisquam nostrum delectationis habuisti. non enim te | |
| puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum | 5 |
| Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non | |
| ames ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. nam | |
| quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores con- | |
| tempseris? in quibus ipse Pompeius confitetur se et operam | |
| et oleum perdidisse. reliquae sunt venationes binae per dies | 10 |
| quinque, magnificae, nemo negat; sed quae potest homini | |
| esse polito delectatio cum aut homo imbecillus a valentissima | |
| bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur? | |
| quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti, neque nos qui | |
| haec specta<vi>mus quicquam novi vidimus. extremus | 15 |
| elephantorum dies fuit. in quo admiratio magna vulgi atque | |
| turbae, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia | |
| quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse quandam | |
| illi beluae cum genere humano societatem. | |
| His ego tamen diebus, ludis scaenicis, ne forte videar tibi | 4.1 |
| non modo beatus sed liber omnino fuisse, dirupi me paene | |
| in iudicio Galli Canini, familiaris tui. quod si tam facilem | |
| populum haberem quam Aesopus habuit, libenter mehercule | |
| artem desinerem tecumque et cum similibus nostri viverem. | 5 |
| nam me cum antea taedebat, cum et aetas et a<m>bitio me | |
| hortabatur et licebat denique quem nolebam non defendere, | |
| tum vero hoc tempore vita nulla est. neque enim fructum | |
| ullum laboris exspecto et cogor non numquam homines non | |
| optime de me meritos rogatu eorum qui bene meriti sunt | 10 |
| defendere. | |
| Itaque quaero causas omnis aliquando vivendi arbitratu | 5.1 |
| meo teque et istam rationem oti tui et laudo vehementer et | |
| probo, quodque nos minus intervisis, hoc fero animo aequiore | |
| quod, si Romae esses, tamen neque nos lepore tuo neque te, | |
| si qui est in me, meo frui liceret propter molestissimas | 5 |
| occupationes meas. quibus si me relaxaro (nam ut plane | |
| exsolvam non postulo), te ipsum, qui multos annos nihil | |
| aliud commentaris, docebo profecto quid sit humaniter | |
| vivere. tu modo istam imbecillitatem valetudinis tuae | |
| sustenta et tuere, ut facis, ut nostras villas obire et mecum | 10 |
| simul lecticula concursare possis. | |
| Haec ad te pluribus verbis scripsi quam soleo non oti | 6.1 |
| abundantia sed amoris erga te, quod me quadam epistula | |
| subinvitaras, si memoria tenes, ut ad te aliquid eius modi | |
| scriberem quo minus te praetermisisse ludos paeniteret. quod | |
| si adsecutus sum, gaudeo; sin minus, hoc me tamen consolor, | 5 |
| quod posthac ad ludos venies nosque vises neque [in] epistulis | |
| relinques meis spem aliquam delectationis tuae. |