| iv Id. Febr. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| v Id. Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium | 7.23.1.1 |
| exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et | |
| Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, | |
| Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum | |
| animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec | 5 |
| metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, | |
| L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobis- | |
| cum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam re- | |
| vocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis | |
| plane iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem | 10 |
| (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar | |
| Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non | |
| omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque in- | |
| gemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus. | |
| Ego tamen Philotimi litteris lectis mutavi consilium de | 2.1 |
| mulieribus. quas, ut scripseram ad te, Romam remittebam; | |
| sed mihi venit in mentem multum fore sermonem: me iudi- | |
| cium iam de causa publica fecisse, qua desperata quasi hunc | |
| gradum mei reditus esse quod mulieres revertissent. de me | 5 |
| autem ipso tibi adsentior, ne me dem incertae et periculosae | |
| fugae, cum rei publicae nihil prosim, nihil Pompeio; pro quo | |
| emori cum pie possum tum libenter. manebo igitur, etsi | |
| vivere . . . . | |
| Quod quaeris hic quid agatur, tota Capua et omnis hic | 3.1 |
| dilectus iacet; desperata res est, in fuga omnes sunt, nisi quid | |
| eius modi fuerit ut Pompeius istas Domiti copias cum suis | |
| coniungat. sed videbamur omnia biduo triduove scituri. | |
| [L.] Caesaris litterarum exemplum tibi misi; rogaras enim. | 5 |
| cui nos valde satis facere multi ad me scripserunt; quod | |
| patior facile, dum, ut adhuc, nihil faciam turpiter. |