| v Id. Febr. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Pedem in Italia video esse nullum qui non in istius potestate | 7.22.1.1 |
| sit. de Pompeio scio nihil, eumque, nisi in navim se contulerit, | |
| exceptum iri puto. o celeritatem incredibilem! huius autem | |
| nostri—sed non possum sine dolore accusare eum de quo | |
| angor et crucior. tu caedem non sine causa times, non quo | 5 |
| minus quicquam Caesari expediat ad diuturnitatem victoriae | |
| et dominationis sed video quorum arbitrio sit acturus. recte | |
| †sit† censeo cedendum. | |
| De Oppiis egeo consili. quod optimum factu videbitur | 2.1 |
| facies. cum Philotimo loquere, atque adeo Terentiam habebis | |
| Idibus. | |
| Ego quid agam? qua aut terra aut mari persequar eum | |
| qui ubi sit nescio? etsi terra quidem qui possum? mari quo? | 5 |
| tradam igitur isti me? fac posse tuto (multi enim hortantur), | |
| num etiam honeste? nullo modo quidem. a te petam con- | |
| silium, ut soleo? explicari res non potest. sed tamen si quid | |
| in mentem venit velim scribas, et ipse quid sis acturus. |