| vi Id. Febr. 49 (§1) Calibus | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De malis nostris tu prius audis quam ego; istinc enim emanant. | 7.21.1.1 |
| boni autem hinc quod exspectes nihil est. veni Capuam ad | |
| Non. Febr., ita ut iusserant consules. eo die Lentulus venit | |
| sero. alter consul omnino non venerat vii Id.; eo enim die | |
| ego Capua discessi et mansi Calibus. inde has litteras postridie | 5 |
| ante lucem dedi. haec Capuae dum fui cognovi: nihil in con- | |
| sulibus, nullum usquam dilectum; nec enim conquisitores | |
| φαινοπροσωπεῖν audent, cum ille adsit, contraque noster | |
| dux nusquam sit, nihil agat, nec nomina dant; deficit enim | |
| non voluntas sed spes. Gnaeus autem noster (o rem miseram | 10 |
| et incredibilem!) ut totus iacet! non animus est, non consilium, | |
| non copiae, non diligentia. mittam illa, fugam ab urbe tur- | |
| pissimam, timidissimas in oppidis contiones, ignorationem | |
| non solum adversari sed etiam suarum copiarum: hoc cuius | |
| modi est? vii Id. Febr. Capuam C. Cassius tribunus pl. venit, | 2.1 |
| attulit mandata ad consules ut Romam venirent, pecuniam | |
| de sanctiore aerario auferrent, statim exirent. urbe relicta | |
| redeant; quo praesidio? deinde exeant; quis sinat? consul | |
| ei rescripsit ut prius ipse in Picenum. at illud totum erat | 5 |
| amissum; sciebat nemo praeter me ex litteris Dolabellae. mihi | |
| dubium non erat quin ille iam iamque foret in Apulia, | |
| Gnaeus noster in navi. | |
| Ego quid agam σκέμμα magnum, neque mehercule mihi | 3.1 |
| quidem ullum, nisi omnia essent acta turpissime neque ego | |
| ullius consili particeps—sed tamen, quid me deceat. ipse | |
| me Caesar ad pacem hortatur, sed antiquiores litterae quam | |
| ruere coepit. Dolabella, Caelius me illi valde satis facere. | 5 |
| mira me ἀπορία torquet. iuva me consilio si potes, et tamen | |
| ista quantum potes provide. nihil habeo tanta rerum per- | |
| turbatione quod scribam; tuas litteras exspecto. |