| Non. Febr. 49 (§1) Capuae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Breviloquentem iam me tempus ipsum facit. pacem enim | 7.20.1.1 |
| desperavi, bellum nostri nullum administrant; cave enim | |
| putes quicquam esse minoris his consulibus, quorum ego * * * | |
| spe audiendi aliquid et cognoscendi nostri apparatus maximo | |
| imbri Capuam veni prid. Non., ut eram iussus. illi autem | 5 |
| adhuc, id est Nonis, nondum venerant, sed erant venturi | |
| inanes, imparati. Gnaeus autem Luceriae dicebatur esse et | |
| adire cohortis legionum Appianarum non firmissimarum. at | |
| illum ruere nuntiant et iam iamque adesse, non ut manum | |
| conserat (quicum enim?) sed ut fugam intercludat. | 10 |
| Ego autem in Italia 'καὶ συναποθανεῖν', nec te id con- | 2.1 |
| sulo; sin extra, quid ago? ad manendum hiems, lictores, im- | |
| providi et neglegentes duces, ad fugam hortatur amicitia | |
| Gnaei, causa bonorum, turpitudo coniungendi cum tyranno; | |
| qui quidem incertum est Phalarimne an Pisistratum sit | 5 |
| imitaturus. haec velim explices et me iuves consilio, etsi te | |
| ipsum istic iam calere puto; sed tamen quantum poteris. ego | |
| si quid hic hodie novi cognoro, scies; iam enim aderunt con- | |
| sules ad suas Nonas. tuas cottidie litteras exspectabo; ad has | |
| autem cum poteris rescribes. mulieres et Cicerones in | 10 |
| Formiano reliqui. |