| iii Non. Febr. 49 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Nihil habeo quod ad te scribam, qui etiam eam epistulam | 7.19.1.1 |
| quam eram elucubratus ad te non dederim; erat enim plena | |
| spei bonae, quod et contionis voluntatem audieram et illum | |
| condicionibus usurum putabam, praesertim suis. ecce tibi | |
| iii Non. Febr. mane accepi litteras tuas, Philotimi, Furni, | 5 |
| Curionis ad Furnium, quibus irridet L. Caesaris legationem. | |
| plane oppressi videmur nec quid consili capiam scio. nec | |
| mehercule de me laboro; de pueris quid agam non habeo. | |
| Capuam tamen proficiscebar haec scribens, quo facilius de | |
| Pompei rebus cognoscerem. | 10 |