| iii Non. Febr. 49 (§1) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| iiii Non. Febr. mulieres nostrae Formias venerunt tuaque | 7.18.1.1 |
| erga se officia plena tui suavissimi studi ad me pertulerunt. | |
| eas ego, quoad sciremus utrum turpi pace nobis an misero | |
| bello esset utendum, in Formiano esse volui et una Cicerones. | |
| ipse cum fratre Capuam ad consules (Nonis enim adesse | 5 |
| iussi sumus) iii Non. profectus sum, cum has litteras dedi. | |
| Responsa Pompei grata populo et probata contioni esse | |
| dicuntur; ita putaram. quae quidem ille <si> repudiarit, | |
| iacebit; si acceperit<, vicerit>. 'utrum igitur' inquies 'mavis?' | |
| responderem si quem ad modum parati essemus scirem. | 10 |
| Cassium erat hic auditum expulsum Ancona eamque urbem | 2.1 |
| a nobis teneri. si bellum futurum est, negotium utile. | |
| Caesarem quidem L. Caesare cum mandatis de pace misso | |
| tamen aiunt acerrime dilectum habere, loca occupare, vin- | |
| cire praesidiis. o perditum latronem! <o> vix ullo otio com- | 5 |
| pensandam hanc rei publicae turpitudinem! sed stomachari | |
| desinamus, tempori pareamus, cum Pompeio in Hispaniam | |
| eamus. haec optima in malis, quoniam illius alterum con- | |
| sulatum a re publica ne data quidem occasione reppulimus. | |
| sed haec hactenus. | 10 |
| De Dionysio fugit me ad te antea scribere; sed ita con- | 3.1 |
| stitui, exspectare responsa Caesaris, ut, si ad urbem redi- | |
| remus, ibi nos exspectaret, sin tardius id fieret, tum eum | |
| arcesseremus. omnino quid ille facere debuerit in nostra illa | |
| fuga, quid docto homine et amico dignum fuerit, cum | 5 |
| praesertim rogatus esset, scio, sed haec non nimis exquiro a | |
| Graecis. tu tamen videbis, si erit, quod nolim, arcessendus, | |
| ne molesti simus invito. | |
| Quintus frater laborat ut tibi quod debet ab Egnatio solvat; | 4.1 |
| nec Egnatio voluntas deest nec parum locuples est, sed cum | |
| tale tempus sit ut Q. Titinius (multum enim est nobiscum) | |
| viaticum se neget habere idemque debitoribus suis denuntiarit | |
| ut eodem faenore uterentur, atque hoc idem etiam L. Ligus | 5 |
| fecisse dicatur, nec hoc tempore aut domi nummos Quintus | |
| habeat aut exi<ge>re ab Egnatio aut versuram usquam facere | |
| possit, miratur te non habuisse rationem huius publicae | |
| difficultatis. ego autem etsi illud ψευδησιόδειον (ita enim | |
| putatur) observo, 'μηδὲ δίκην . . . ', praesertim in te, a quo | 10 |
| nihil umquam vidi temere fieri, tamen illius querela movebar. | |
| hoc, quicquid est, te scire volui. |