| iv Non. Febr. 49 (§5) in Formiano | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Tuae litterae mihi gratae iucundaeque sunt. de pueris in | 7.17.1.1 |
| Graeciam transportandis tum cogitabam cum fuga ex Italia | |
| quaeri videbatur; nos enim Hispaniam peteremus, illis | |
| hoc aeque commodum non erat. tu ipse cum Sexto etiam | |
| nunc mihi videris Romae recte esse posse. etenim minime | 5 |
| amici Pompeio nostro esse debetis; nemo enim umquam tan- | |
| tum de urbanis praediis detraxit. videsne me etiam iocari? | |
| Scire iam te oportet L. Caesar quae responsa referat a | 2.1 |
| Pompeio, quas ab eodem ad Caesarem ferat litteras; scriptae | |
| enim et datae ita sunt ut proponerentur in publico. in quo | |
| accusavi mecum ipse Pompeium qui, cum scriptor luculentus | |
| esset, tantas res atque eas quae in omnium manus venturae | 5 |
| essent Sestio nostro scribendas dederit; itaque nihil um- | |
| quam legi scriptum Σηστιωδέστερον. perspici tamen ex litteris | |
| Pompei potest nihil Caesari negari omniaque et cumulate | |
| quae postulet dari. quae ille amentissimus fuerit nisi acceperit, | |
| praesertim cum impudentissime postulaverit. quis enim tu | 10 |
| es qui dicas 'si in Hispaniam profectus erit', 'si praesidia | |
| dimiserit'? tamen conceditur, minus honeste nunc quidem | |
| violata iam ab illo re publica illatoque bello quam si olim de | |
| ratione habenda impetrasset. et tamen vereor ut his ipsis | |
| contentus sit. nam cum ista mandata dedisset L. Caesari, | 15 |
| debuit esse paulo quietior dum responsa referrentur; dicitur | |
| autem nunc esse acerrimus. | |
| Trebatius quidem scribit se ab illo viiii Kal. Febr. roga- | 3.1 |
| tum esse ut scriberet ad me ut essem ad urbem; nihil ei me | |
| gratius facere posse. haec verbis plurimis. intellexi ex dierum | |
| ratione, ut primum de discessu nostro Caesar audisset, laborare | |
| eum coepisse ne omnes abessemus. itaque non dubito quin | 5 |
| ad Pisonem, quin ad Servium scripserit. illud admiror, non | |
| ipsum ad me scripsisse, non per Dolabellam, non per Caelium | |
| egisse; quamquam non aspernor Trebati litteras, a quo me | |
| unice diligi scio. rescripsi ad Trebatium (nam ad ipsum | 4.1 |
| Caesarem, qui mihi nihil scripsisset, nolui) quam illud hoc | |
| tempore esset difficile; me tamen in praediis meis esse neque | |
| dilectum ullum neque negotium suscepisse. in quo quidem | |
| manebo dum spes pacis erit; sin bellum geretur, non deero | 5 |
| officio nec dignitati meae, pueros ὑπεκθέμενος in Graeciam. | |
| totam enim Italiam flagraturam bello intellego; tantum mali | |
| <est> excitatum partim ex improbis, partim ex invidis civibus. | |
| sed haec paucis diebus ex illius ad nostra responsa responsis | |
| intellegentur quorsum evasura sint. tum ad te scribam plura, | 10 |
| si erit bellum; sin autem <otium aut> etiam indutiae, te | |
| ipsum, ut spero, videbo. | |
| Ego iiii Non. Febr., quo die has litteras dedi, in Formiano, | 5.1 |
| quo Capua redieram, mulieres exspectabam; quibus quidem | |
| scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed | |
| audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Non. | |
| Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc | 5 |
| erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam, tuasque de istis | |
| rebus litteras exspectabo. |