| iii Kal. Febr. 49 (§2) Calibus | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Omnis arbitror mihi tuas litteras redditas esse, sed primas | 7.16.1.1 |
| praepostere, reliquas ordine quo sunt missae per Terentiam. | |
| de mandatis Caesaris adventuque Labieni et responsis con- | |
| sulum ac Pompei scripsi ad te litteris iis quas a. d. v Kal. | |
| Capua dedi, pluraque praeterea in eandem epistulam conieci. | 5 |
| Nunc has exspectationes habemus duas, unam quid Caesar | 2.1 |
| acturus sit cum acceperit ea quae referenda ad illum data | |
| sunt L. Caesari, alteram quid Pompeius agat; qui quidem | |
| ad me scribit paucis diebus se firmum exercitum habiturum | |
| spemque adfert, si in Picenum agrum ipse venerit, nos Romam | 5 |
| redituros esse. Labienum secum habet non dubitantem de | |
| imbecillitate Caesaris copiarum; cuius adventu Gnaeus noster | |
| multo animi plus habet. | |
| Nos a consulibus Capuam venire iussi sumus ad Non. Febr. | |
| Capua profectus sum Formias a. d. iii Kal.; eodem die cum | 10 |
| Calibus tuas litteras hora fere nona accepissem, has statim | |
| dedi. de Terentia et Tullia tibi adsentior; ad quas scripseram | 3.1 |
| ad te ut referrent. si nondum profectae sunt, nihil est quod | |
| se moveant quoad perspiciamus quo loci sit res. |