| v Kal. Febr. 49 (§2) Capuae | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vt ab urbe discessi, nullum adhuc intermisi diem quin | 7.15.1.1 |
| aliquid ad te litterarum darem, non quo haberem magno | |
| opere quid scriberem sed ut loquerer tecum absens; quo | |
| mihi, cum coram id non licet, nihil est iucundius. | |
| Capuam cum venissem a. d. vi Kal., pridie quam has | 2.1 |
| litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. | |
| omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare con- | |
| dicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis | |
| imponi non placebat, sed is <non> auditus in consilio. Cato | 5 |
| enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait | |
| in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si | |
| Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime | |
| opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in | |
| senatu esse vult. Postum<i>us autem, de quo nominatim sena- | 10 |
| tus decrevit ut statim in Siciliam iret Fu<r>fanoque suc- | |
| cederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam | |
| auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium | |
| pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur. | |
| In disputationibus nostris summa varietas est. plerique | 3.1 |
| negant Caesarem in condicione mansurum, postulataque | |
| haec ab eo interposita esse quo minus quod opus esset ad | |
| bellum a nobis pararetur. ego autem eum puto facturum ut | |
| praesidia deducat; vicerit enim si consul factus erit, et minore | 5 |
| scelere vicerit quam quo ingressus est. sed accipienda plaga | |
| est; sumus enim flagitiose imparati cum a militibus tum a | |
| pecunia, quam quidem omnem non modo privatam quae | |
| in urbe est sed etiam publicam quae in aerario est illi re- | |
| liquimus. Pompeius ad legiones Appianas est profectus; | 10 |
| Labienum secum habet. ego tuas opiniones de his rebus ex- | |
| specto. Formias me continuo recipere cogitabam. |