| vi Kal. Febr. 49 (§1) Calibus | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| A. d. vi Kal. Febr. Capuam Calibus proficiscens, cum leviter | 7.14.1.1 |
| lippirem, has litteras dedi. | |
| L. Caesar mandata Caesaris detulit ad Pompeium a. d. | |
| viii Kal., cum is esset cum consulibus Teani. probata condicio | |
| est, sed ita ut ille de iis oppidis quae extra suam provinciam | 5 |
| occupavisset praesidia deduceret; id si fecisset, responsum est | |
| ad urbem nos redituros esse et rem per senatum confecturos. | |
| spero posse in praesentia pacem nos habere; nam et illum | |
| furoris et hunc nostrum copiarum suppaenitet. | |
| Me Pompeius Capuam venire voluit et adiuvare dilectum; | 2.1 |
| in quo parum prolixe respondent Campani coloni. gladiatores | |
| Caesaris qui Capuae sunt, de quibus ante ad te falsum ex Tor- | |
| quati litteris scripseram, sane commode Pompeius distribuit | |
| binos singulis patribus familiarum. scutorum in ludo ciↄ | 5 |
| fuerunt; eruptionem facturi fuisse dicebantur. sane multum | |
| in eo rei publicae provisum est. | |
| De mulieribus nostris, in quibus est tua soror, quaeso videas | 3.1 |
| ut satis honestum nobis sit eas Romae esse cum ceterae illa | |
| dignitate discesserint. hoc scripsi ad eas et ad te ipsum antea. | |
| velim eas cohortere ut exeant, praesertim cum ea praedia | |
| in ora maritima habeamus cui ego praesum ut in iis pro re | 5 |
| nata non incommode possint esse. nam si quid offendimus | |
| in genero nostro, quod quidem ego praestare non debeo— | |
| sed id fit maius quod mulieres nostrae praeter ceteras Romae | |
| remanserunt. tu ipse cum Sexto scire velim quid cogites de | |
| exeundo de totaque re quid existimes. equidem ad pacem | 10 |
| hortari non desino; quae vel iniusta utilior est quam iustissimum | |
| bellum cum civibus. sed haec ut fors tulerit. |