| vii Kal. Febr. 49 | |
| <CICERO ATTICO SAL.> | |
| Iam intellexi tuum aenigma; Oppios enim de Velia succones | 7.13a.1.1 |
| dices. in eo aestuavi diu. quo aperto reliqua patebant et cum | |
| Terentiae summa congruebant. | |
| L. Caesarem vidi Minturnis a. d. viii Kal. Febr. mane cum | 2.1 |
| absurdissimis mandatis, non hominem sed scopas solutas, ut | |
| id ipsum mihi ille videatur irridendi causa fecisse, qui tantis | |
| de rebus huic mandata dederit; nisi forte non dedit et hic | |
| sermone aliquo adrepto pro mandatis abusus est. | 5 |
| Labienus, vir mea sententia magnus, Teanum venit a. d. | 3.1 |
| viiii Kal. ibi Pompeium consulesque convenit. qui sermo | |
| fuerit et quid actum sit scribam ad te cum certum sciam. | |
| Pompeius a Teano Larinum versus profectus est a. d. viii Kal.; | |
| eo die mansit Venafri. aliquantum animi videtur nobis | 5 |
| attulisse Labienus. sed ego nondum habeo quod ad te ex his | |
| locis scribam; ista magis exspecto, quid illinc adferatur, quo | |
| pacto de Labieno ferat, quid agat Domitius in Marsis, Iguvi | |
| Thermus, P. Attius Cinguli, quae sit populi urbani voluntas, | |
| quae tua coniectura de rebus futuris. haec velim crebro et | 10 |
| quid tibi de mulieribus nostris placeat et quid acturus ipse | |
| sis scribas. | |
| Si scriberem ipse, longior epistula fuisset, sed dictavi pro- | |
| pter lippitudinem. |