| viii Kal. Febr. 49 Minturnis | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| De Vennonianis rebus tibi adsentior. Labienum ἥρωα iudico. | 7.13.1.1 |
| facinus iam diu nullum civile praeclarius, qui, ut aliud nihil, | |
| hoc tamen profecit, dedit illi dolorem; sed etiam ad summam | |
| profectum aliquid puto. amo etiam Pisonem, cuius iudicium | |
| de genero suspicor visum iri grave. quamquam genus belli | 5 |
| quod sit vides: ita civile est ut non ex civium dissensione | |
| sed ex unius perditi civis audacia natum sit. is autem valet | |
| exercitu, tenet multos spe et promissis, omnia omnium | |
| concupivit. huic tradita urbs est nuda praesidio, referta copiis. | |
| quid est quod ab eo non metuas qui illa templa et tecta non | 10 |
| patriam sed praedam putet? quid autem sit acturus aut quo | |
| modo nescio, sine senatu, sine magistratibus; ne simulare | |
| quidem poterit quicquam πολιτικῶς. nos autem ubi | |
| exsurgere poterimus aut quando? quorum dux quam ἀστρα- | |
| τήγητος tu quoque animadvertis, cui ne Picena quidem | 15 |
| nota fuerint; quam autem sine consilio res testis. ut enim alia | |
| omittam decem annorum peccata, quae condicio non huic | |
| fugae praestitit? nec vero nunc quid cogitet scio; ac non | 2.1 |
| desino per litteras sciscitari. nihil esse timidius constat, nihil | |
| perturbatius. itaque nec praesidium, cuius parandi causa | |
| ad urbem retentus est, nec locum ac sedem praesidi ullam | |
| video. spes omnis in duabus invidiose retentis paene alienis | 5 |
| leg<ion>ibus. nam dilectus adhuc quidem invitorum est et a | |
| pugnando abhorrentium; condicionum autem amissum | |
| tempus est. quid futurum sit non video; commissum quidem | |
| a nobis certe est sive a nostro duce ut e portu sine guberna- | |
| culis egressi tempestati nos traderemus. | 10 |
| Itaque de Ciceronibus nostris dubito quid agam; nam | 3.1 |
| mihi interdum amandandi videntur in Graeciam. de Tullia | |
| autem et Terentia, cum mihi barbarorum adventus ad urbem | |
| proponitur, omnia timeo, cum autem Dolabellae venit in | |
| mentem, paulum respiro. sed velim consideres quid facien- | 5 |
| dum putes, primum πρὸς τὸ ἀσφαλές (aliter enim mihi de | |
| illis ac de me ipso consulendum est), deinde ad opiniones, ne | |
| reprehendamur quod eas Romae velimus esse in communi | |
| bonorum fuga. quin etiam tibi et Peducaeo (scripsit enim ad | |
| me) quid faciatis videndum est; is enim splendor est vestrum | 10 |
| ut eadem postulentur a vobis quae ab amplissimis civibus. | |
| sed de hoc tu videbis, quippe cum de me ipso ac de meis | |
| te considerare velim. | |
| Reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores | 4.1 |
| scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod | |
| etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a | |
| te exspecto futura; 'μάντις δ’ ἄριστος . . . '. loquacitati ignosces, | |
| quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas | 5 |
| litteras. | |
| Aenigma succonum ex Velia plane non intellexi; est enim | 5.1 |
| numero Platonis obscurius. |