| ix Kal. Febr. 49 in Formiano | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Vnam adhuc a te epistulam acceperam datam xii Kal. [Iun.], | 7.12.1.1 |
| in qua significabatur aliam te ante dedisse, quam non | |
| acceperam. sed quaeso ut scribas quam saepissime, non modo | |
| si quid scies aut audieris sed etiam si quid suspicabere, | |
| maximeque quid nobis faciendum aut non faciendum putes. | 5 |
| Nam quod rogas curem ut scias quid Pompeius agat, ne | |
| ipsum quidem scire puto; nostrum quidem nemo. vidi | 2.1 |
| Lentulum consulem Formiis x Kal., vidi Libonem; plena | |
| timoris et erroris omnia. ille iter Larinum; ibi enim cohortes | |
| et Luceriae et Teani reliquaque in Apulia. inde utrum con- | |
| sistere uspiam velit an mare transire nescitur. si manet, vereor | 5 |
| ne exercitum firmum habere non possit; sin discedit, quo | |
| aut qua, aut quid nobis agendum sit nescio. nam istum quidem | |
| cuius Φαλαρισμὸν times omnia taeterrime facturum puto; | |
| nec eum rerum prolatio nec senatus magistratuumque discessus | |
| nec aerarium clausum tardabit. sed haec, ut scribis, cito | 3.1 |
| sciemus. | |
| Interim velim mihi ignoscas quod ad te scribo tam multa | |
| totiens; acquiesco enim et tuas volo elicere litteras maxi- | |
| meque consilium quid agam aut quo me pacto geram. demit- | 5 |
| tamne me penitus in causam? non deterreor periculo sed | |
| dirumpor dolore: tamne nullo consilio aut tam contra | |
| meum consilium gesta esse omnia! an cuncter et tergiverser | |
| et iis me dem qui tenent, qui potiuntur? 'αἰδέομαι Τρῶας', | |
| nec solum civis sed etiam amici officio revocor, etsi frangor | 10 |
| saepe misericordia puerorum. | |
| Vt igitur ita perturbato, etsi te eadem sollicitant, scribe | 4.1 |
| aliquid et maxime, si Pompeius Italia cedit, quid nobis agen- | |
| dum putes. M'. quidem Lepidus (nam fuimus una) eum finem | |
| statuit, L. Torquatus eundem. me cum multa tum etiam | |
| lictores impediunt. nihil vidi umquam quod minus explicari | 5 |
| posset. itaque a te nihildum certi exquiro sed quid videatur, | |
| denique ipsam ἀπορίαν tuam cupio cognoscere. | |
| Labienum ab illo discessisse prope modum constat. si ita | 5.1 |
| factum esset ut ille Romam veniens magistratus et senatum | |
| Romae offenderet, magno usui causae nostrae fuisset. dam- | |
| nasse enim sceleris hominem amicum rei publicae causa | |
| videretur, quod nunc quoque videtur, sed minus prodest; | 5 |
| non enim habet cui prosit, eumque arbitror paenitere, nisi | |
| forte id ipsum est falsum, discessisse illum. nos quidem pro | |
| certo habebamus. | |
| Et velim, quamquam, ut scribis, domesticis te finibus tenes, | 6.1 |
| formam mihi urbis exponas, ecquod Pompei desiderium, | |
| ecquae Caesaris invidia appareat, etiam quid censeas de Terentia | |
| et Tullia, Romae eas esse an mecum an aliquo tuto loco. haec | |
| et si quid aliud ad me scribas velim vel potius scriptites. | 5 |