| x Kal. Febr. 49 in Formiano(?) | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quaeso, quid est hoc? aut quid agitur? mihi enim tenebrae | 7.11.1.1 |
| sunt. 'Cingulum' inquit 'nos tenemus, Anconem amisimus; | |
| Labienus discessit a Caesare.' utrum de imperatore populi | |
| Romani an de Hannibale loquimur? o hominem amentem | |
| et miserum, qui ne umbram quidem umquam τοῦ καλοῦ | 5 |
| viderit! atque haec ait omnia facere se dignitatis causa. ubi | |
| est autem dignitas nisi ubi honestas? honestum igitur habere | |
| exercitum nullo publico consilio, occupare urbis civium quo | |
| facilior sit aditus ad patriam, χρεῶν ἀποκοπάς, φυγάδων | |
| καθόδους, sescenta alia scelera moliri, 'τὴν θεῶν μεγίστην ὥστ’ | 10 |
| ἔχειν τυραννίδα'? sibi habeat suam fortunam! unam mehercule | |
| tecum apricationem in illo lucrativo tuo sole malim quam | |
| omnia illius modi regna, vel potius mori miliens quam semel | |
| illius modi quicquam cogitare. 'quid si tu velis?' inquis. age, | 2.1 |
| quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum velle miserius | |
| esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci | |
| quod ita volueris. sed haec hactenus; libenter enim in his | |
| molestiis ἐνσχολάζω σοι. | 5 |
| Redeamus ad nostrum. per fortunas, quale tibi consilium | 3.1 |
| Pompei videtur? hoc quaero, quid urbem reliquerit; ego enim | |
| ἀπορῶ. tum nihil absurdius. urbem tu relinquas? ergo | |
| idem, si Galli venirent. 'non est' inquit 'in parietibus res | |
| publica.' at in aris et focis. 'fecit Themistocles.' fluctum | 5 |
| enim totius barbariae ferre urbs una non poterat. at idem | |
| Pericles non fecit anno fere post quinquagesimo, cum praeter | |
| moenia nihil teneret; nostri olim urbe reliqua capta arcem | |
| tamen retinuerunt. 'οὕτως που τῶν πρόσθεν ἐπευθόμεθα κλέα | |
| ἀνδρῶν'. rursus autem ex dolore municipali sermonibusque | 4.1 |
| eorum quos convenio videtur hoc consilium exitum habiturum. | |
| mira hominum querela est (nescio istic, sed facies ut sciam) | |
| sine magistratibus urbem esse, sine senatu. fugiens denique | |
| Pompeius mirabiliter homines movet. quid quaeris? alia causa | 5 |
| facta est. nihil iam concedendum putant Caesari. haec tu mihi | |
| explica qualia sint. | |
| Ego negotio praesum non turbulento; vult enim me | 5.1 |
| Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora ha- | |
| beat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et negoti summa referatur; | |
| itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit | |
| ὁρμὴ Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim | 5 |
| scribas ad me, et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam | |
| saepissime; acquiesco enim et scribens ad te et legens tua. |