| xiii Kal. Febr. 49 ad urbem | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Subito consilium cepi ut ante quam luceret exirem, ne qui | 7.10.1.1 |
| conspectus fieret aut sermo, lictoribus praesertim laureatis. | |
| de reliquo neque hercule quid agam neque quid acturus sim | |
| scio; ita sum perturbatus temeritate nostri amentissimi con- | |
| sili. tibi vero quid suadeam, cuius ipse consilium exspecto? | 5 |
| Gnaeus noster quid consili ceperit capiatve nescio adhuc, in | |
| oppidis coartatus et stupens. omnes, si in Italia consistet, | |
| erimus una; sin cedet, consili res est. adhuc certe, nisi ego | |
| insanio, stulte omnia et incaute. tu, quaeso, crebro ad me | |
| scribe vel quod in buccam venerit. | 10 |