| iv Kal. Ian. 50 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| 'Cottidiene' inquis 'a te accipiendae litterae sunt?' si habebo | 7.9.1.1 |
| cui dem, cottidie. 'at iam ipse ades.' tum igitur cum venero | |
| desinam. unas video mihi a te non esse redditas, quas L. | |
| Quinctius, familiaris meus, cum ferret ad bustum Basili vul- | |
| neratus et despoliatus est. videbis igitur num quid fuerit in iis | 2.1 |
| quod me scire opus sit. et simul hoc διευκρινήσεις πρόβλημα | |
| sane πολιτικόν:— | |
| Cum sit necesse aut haberi Caesaris rationem illo exercitum | |
| vel per senatum vel per tribunos pl. obtinente, aut persuaderi | 5 |
| Caesari ut tradat provinciam atque exercitum et ita consul fiat, | |
| aut, si id ei non persuadeatur, haberi comitia sine illius ratione | |
| illo patiente atque obtinente provinciam, aut, si per tribunos | |
| pl. non patiatur <et> tamen quiescat, rem adduci ad interre- | |
| gnum, aut, si ob eam causam quod ratio eius non habeatur | 10 |
| exercitum adducat, armis cum eo contendere, illum autem | |
| initium facere armorum aut statim nobis minus paratis aut tum | |
| cum comitiis amicis eius postulantibus ut e lege ratio habeatur | |
| impetratum non sit, ire autem ad arma aut hanc unam ob | |
| causam quod ratio non habeatur aut addita causa si forte | 15 |
| tribunus pl. senatum impediens aut populum incitans notatus | |
| aut senatus consulto circumscriptus aut sublatus aut expulsus | |
| [sit] dicensve se expulsum ad illum confugerit, suscepto autem | |
| bello aut tenenda sit urbs aut ea relicta ille commeatu et reliquis | |
| copiis intercludendus—quod horum malorum, quorum aliquod | 20 |
| certe subeundum est, minimum putes. | |
| Dices profecto persuaderi illi ut tradat exercitum et ita consul | 3.1 |
| fiat. est omnino id eius modi ut, si ille eo descendat, contra dici | |
| nihil possit, idque eum, si non obtinet ut ratio habeatur reti- | |
| nentis exercitum, non facere miror; nobis autem, ut quidam | |
| putant, nihil est timendum magis quam ille consul. 'at sic malo' | 5 |
| inquies 'quam cum exercitu.' certe; sed istuc ipsum 'sic' [o] | |
| magnum malum putat aliquis, neque ei remedium est ullum; | |
| cedendum est, si id volet. 'vide consulem illum iterum quem | |
| vidisti consulatu priore.' 'at tum imbecillus plus' inquit 'valuit | |
| quam tota res publica. quid nunc putas?' et eo consule Pompeio | 10 |
| certum est esse in Hispania. o rem miseram! si quidem id ipsum | |
| deterrimum est quod recusari non potest, et quod ille si faciat, | |
| iam a bonis omnibus summam ineat gratiam. | |
| Tollamus igitur hoc quo illum posse adduci negant; de | 4.1 |
| reliquis quid est deterrimum? concedere illi quod, ut idem dicit, | |
| impudentissime postulat. nam quid impudentius? tenuisti | |
| provinciam per annos decem non tibi a senatu sed a te ipso per | |
| vim et per factionem datos; praeteriit tempus non legis sed | 5 |
| libidinis tuae, fac tamen legis; ut succedatur decernitur; impedis | |
| et ais 'habe meam rationem'. habe tu nostram. exercitum tu | |
| habeas diutius quam populus iussit, invito senatu? 'depugnes | |
| oportet, nisi concedis.' cum bona quidem spe, ut ait idem, vel | |
| vincendi vel in libertate moriendi. iam si pugnandum est, quo | 10 |
| tempore, in casu, quo consilio, in temporibus situm est. itaque | |
| te in ea quaestione non exerceo. ad ea quae dixi adfer si quid | |
| habes. equidem dies noctesque torqueor. |