| vi aut v Kal. Ian. 50 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| Quid opus est de Dionysio tam valde adfirmare? an mihi nutus | 7.8.1.1 |
| tuus non faceret fidem? suspicionem autem eo mihi maiorem | |
| tua taciturnitas attulerat, quod et tu soles conglutinare amicitias | |
| testimoniis tuis et illum aliter cum aliis de nobis locutum audie- | |
| bam. sed prorsus ita esse ut scribis mihi persuades; itaque ego | 5 |
| is in illum sum quem tu me esse vis. | |
| Diem tuum ego quoque ex epistula tua quadam quam incipi- | 2.1 |
| ente febricula scripseras mihi notaveram et animadverteram | |
| posse pro re nata te non incommode ad me in Albanum venire | |
| iii Non. Ian. sed, amabo te, nihil incommodo valetudinis feceris. | |
| quid enim est tantum in uno aut altero die? | 5 |
| Dolabellam video Liviae testamento cum duobus coheredibus | 3.1 |
| esse in triente sed iuberi mutare nomen. est πολιτικὸν σκέμμα | |
| rectumne sit nobili adulescenti nomen mutare mulieris testa- | |
| mento. sed id φιλοσοφώτερον διευκρινήσομεν cum sciemus | |
| quantum quasi sit in trientis triente. | 5 |
| Quod putasti fore ut ante quam istuc venirem Pompeium | 4.1 |
| viderem, factum est ita; nam vi Kal. ad Lavernium <me> | |
| consecutus est. una Formias venimus et ab hora octava ad | |
| vesperum secreto collocuti sumus. quod quaeris ecquae spes | |
| pacificationis sit, quantum ex Pompei multo et accurato ser- | 5 |
| mone perspexi, ne voluntas quidem est. sic enim existimat, si | |
| ille vel dimisso exercitu consul factus sit, σύγχυσιν τῆς πολιτείας | |
| fore, atque etiam putat eum, cum audierit contra se diligenter | |
| parari, consulatum hoc anno neglecturum ac potius exercitum | |
| provinciamque retenturum; sin autem ille fureret, vehementer | 10 |
| hominem contemnebat et suis et rei publicae copiis confidebat. | |
| quid quaeris? etsi mihi crebro 'ξυνὸς Ἐνυάλιος' occurrebat, | |
| tamen levabar cura virum fortem et peritum et plurimum | |
| auctoritate valentem audiens πολιτικῶς de pacis simulatae | |
| periculis disserentem. habebamus autem in manibus Antoni | 5.1 |
| contionem habitam x Kal. Ian., in qua erat accusatio Pompei | |
| usque a toga pura, querela de damnatis, terror armorum. in | |
| quibus ille 'quid censes' aiebat 'facturum esse ipsum, si in | |
| possessionem rei publicae venerit, cum haec quaestor eius | 5 |
| infirmus et inops audeat dicere?' quid multa? non modo non | |
| expetere pacem istam sed etiam timere visus est. ex illa autem | |
| sententia relinquendae urbis †movet† hominem, ut puto. mihi | |
| autem illud molestissimum est, quod solvendi sunt nummi | |
| Caesari et instrumentum triumphi eo conferendum; est enim | 10 |
| ἄμορφον ἀντιπολιτευομένου χρεωφειλέτην esse. sed haec et | |
| multa alia coram. |