| xii(?) Kal. Ian. 50 | |
| CICERO ATTICO SAL. | |
| 'Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et | 7.7.1.1 |
| doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kal. Ian. | |
| et litteras a te mihi reddidit.' tot enim verba sunt de Dionysio | |
| in epistula tua; illud putato non adscribis, 'et tibi gratias egit'. | |
| atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est | 5 |
| humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo παλινῳδία | |
| datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane | |
| bonus vir; hoc enim ipsum bene fecit, quod mihi sui cogno- | |
| scendi penitus etiam istam facultatem dedit. | |
| Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. | 2.1 |
| eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est | |
| menses xiiii. | |
| Pomptinum cupio valere et, quod scribis in urbem introisse, | 3.1 |
| vereor quid sit; nam id nisi gravi de causa non fecisset. ego, | |
| quoniam iiii Non. Ian. compitalicius dies est, nolo eo die in | |
| Albanum venire, ne molestus sim familiae; veniam iii Non. | |
| Ian. igitur, inde ad urbem prid. Non. tua λῆψις quem in diem | 5 |
| incurrat nescio, sed prorsus te commoveri incommodo valetu- | |
| dinis tuae nolo. | |
| De honore nostro, nisi quid occulte Caesar per suos tribunos | 4.1 |
| molitus erit, cetera videntur esse tranquilla; tranquillissimus | |
| autem animus meus, qui totum istuc aequi boni facit, et eo | |
| magis quod iam a multis audio constitutum esse Pompeio et | |
| eius consilio in Siciliam me mittere quod imperium habeam. | 5 |
| id est Ἀβδηριτικόν; nec enim senatus decrevit nec populus | |
| iussit me imperium in Sicilia habere; sin hoc res publica ad | |
| Pompeium refert, qui me magis quam privatum aliquem | |
| mittit? itaque si hoc imperium mihi molestum erit, utar ea | |
| porta quam primam videro. | 10 |
| Nam quod scribis mirificam exspectationem esse mei neque | 5.1 |
| tamen quemquam bonorum aut satis bonorum dubitare quid | |
| facturus sim, ego quos tu bonos esse dicas non intellego. ipse | |
| nullos novi, sed ita, si ordines bonorum quaerimus. nam | |
| singulares sunt boni viri; verum in dissensionibus ordines | 5 |
| bonorum et genera quaerenda sunt. senatum bonum putas, | |
| per quem sine imperio provinciae sunt (numquam enim Curio | |
| sustinuisset, si cum eo agi coeptum esset; quam sententiam | |
| senatus sequi noluit, ex quo factum est ut Caesari non succede- | |
| retur), an publicanos, qui numquam firmi sed nunc Caesari | 10 |
| sunt amicissimi, an faeneratores, an agricolas, quibus optatissi- | |
| mum est otium? nisi eos timere putas ne sub regno sint qui id | |
| numquam, dum modo otiosi essent, recusarunt. | |
| Quid ergo? exercitum retinentis cum legis dies transierit | 6.1 |
| rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum | |
| id datum est, illud una datum est. annorum autem decem | |
| imperium et ita latum <placet>? placet igitur etiam me expul- | |
| sum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a | 5 |
| plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et | |
| Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum | |
| omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit, et id erat | |
| facile; nunc legiones xi, equitatus tantus quantum volet, | |
| Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl., tam perdita iuven- | 10 |
| tus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. cum hoc aut depug- | |
| nandum est aut habenda e lege ratio. 'depugna' inquis 'potius | 7.1 |
| quam servias.' ut quid? si victus eris, proscribare, si viceris, | |
| tamen servias? 'quid ergo' inquis 'acturus es?' idem quod pe- | |
| cudes, quae dispulsae sui generis sequuntur greges; ut bos | |
| armenta, sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni | 5 |
| sequar, etiam si ruent. quid sit optimum male contractis rebus | |
| plane video; nemini est enim exploratum cum ad arma ventum | |
| sit quid futurum sit, at illud omnibus, si boni victi sint, nec in | |
| caede principum clementiorem hunc fore quam Cinna fuerit | |
| nec moderatiorem quam Sulla in pecuniis locupletum. ἐμπο- | 10 |
| λιτεύομαί σοι iam dudum, et facerem diutius nisi me lucerna | |
| desereret. ad summam, 'dic M. Tulli'. 'adsentior Cn. Pompeio', | |
| id est T. Pomponio. | |
| Alexim, humanissimum puerum (nisi forte, dum ego absum, | |
| adulescens factus est; id enim agere videbatur), salvere iubeas | 15 |
| velim. |